<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.3.1-1.3.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.3.1-1.3.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nostrae</reg> res meliore loco videbantur; scripta enim ad te 
certo scio quae gesta sunt. <reg>qualis</reg> tibi saepe scripsi consules, tales exstiterunt. Caesaris vero pueri mirifica indoles
<pb/>
virtutis est. Vtinam tam facile eum florentem et honoribus
et gratia regere ac tenere possimus quam facile adhuc
tenuimus! <reg>est</reg> omnino illud difficilius sed tamen non
diffidimus. <reg>persuasum</reg> est enim adulescenti et maxime per
me eius opera nos esse salvos. <reg>et</reg> certe, nisi is Antonium
ab urbe avertisset, perissent omnia.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>triduo</reg> vero aut quadriduo ante hanc rem pulcherrimam timore quodam perculsa
civitas tota ad te se cum coniugibus et liberis effundebat
eadem recreata a. d. <date>xii Kal. Maias</date> te huc venire quam se
ad te ire malebat. <reg>quo</reg> quidem die magnorum meorum
laborum multarumque vigiliarum fructum cepi maximum, si
modo est aliquis fructus ex solida veraque gloria. <reg>nam</reg>
tantae multitudinis quantam capit urbs nostra concursus est
ad me factus; a qua usque in Capitolium deductus maximo
clamore atque plausu in rostris conlocatus sum. <reg>nihil</reg> est in
me inane; neque enim debet; sed tamen omnium ordinum
consensus, gratiarum actio gratulatioque me commovet
propterea quod popularem me esse in populi salute praeclarum est. 

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>sed</reg> haec te malo ab aliis.
<milestone unit="para"/>
                        <reg>me</reg> velim de tuis rebus consiliisque facias diligentissime
certiorem illudque consideres ne tua liberalitas dissolutior
videatur. <reg>sic</reg> sentit senatus, sic populus Romanus, nullos
umquam hostis digniores omni supplicio fuisse quam eos
civis qui hoc bello contra patriam arma ceperunt; quos
quidem ego omnibus sententiis ulciscor et persequor:
omnibus bonis approbantibus. <reg>tu</reg> quid de hac re sentias,
tui iudici est; ego sic sentio trium fratrum unam et eandem
esse causam.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>