<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.2.1-1.2.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.2.1-1.2.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>scripta</reg> et obsignata iam epistula litterae mihi redditae
sunt a te plenae rerum novarum, maximeque mirabile
Dolabellam quinque cohortis misisse in Chersonesum.
<reg>adeone</reg> copiis abundat ut is qui ex Asia fugere dicebatur
Europam appetere conetur? <reg>quinque</reg> autem cohortibus
quidnam se facturum arbitratus est, cum tu †eo† quinque
legiones, optimum equitatum, maxima auxilia haberes?
<reg>quas</reg> quidem cohortis spero iam tuas esse, quoniam latro
ille tam fuit demens. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tuum</reg> consilium vehementer laudo
quod non prius exercitum Apollonia Dyrrhachioque movisti
quam de Antoni fuga audisti, Bruti eruptione, populi Romani
victoria. <reg>itaque</reg> quod scribis post ea statuisse te ducere
exercitum in Chersonesum nec pati sceleratissimo hosti
ludibrio esse imperium populi Romani, facis ex tua dignitate
et ex re publica.

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> scribis de seditione quae facta est
in legione quarta decima fraude C. Antoni (in bonam partem
accipies), magis mihi probatur militum severitas quam tua. ** *
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>