<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.17.1-1.17.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.17.1-1.17.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>scribis</reg> mihi mirari Ciceronem quod nihil significem umquam de suis actis. <reg>quoniam</reg> me flagitas, coactu tuo scribam quae sentio. <reg>omnia</reg> fecisse Ciceronem optimo animo
scio; quid enim mihi exploratius esse potest quam illius
animus in rem publicam? <reg>sed</reg> quaedam mihi videtur— 
quid dicam? imperite vir omnium prudentissimus an ambitiose fecisse qui valentissimum Antonium suscipere pro
re publica non dubitarit inimicum. <reg>nescio</reg> quid scribam

<pb/>

tibi nisi unum, pueri et cupiditatem et licentiam potius
esse inritatam quam repressam a Cicerone, tantumque eum
tribuere huic indulgentiae ut se maledictis non abstineat iis
quidem quae in ipsum dupliciter recidunt, quod et pluris
occidit uno seque prius oportet fateatur sicarium quam
obiciat Cascae quod obicit et imitatur in Casca Bestiam.
<reg>an</reg> quia non omnibus horis iactamus Idus Martias similiter
atque ille Nonas Decembris suas in ore habet, eo meliore
condicione Cicero pulcherrimum factum vituperabit quam
Bestia et Clodius reprehendere illius consulatum soliti sunt?

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sustinuisse</reg> mihi gloriatur bellum Antoni togatus Cicero
noster! <reg>quid</reg> hoc mihi prodest, si merces Antoni oppressi
poscitur in Antoni locum successio et si vindex illius mali
auctor exstitit alterius fundamentum et radices habituri
altiores, si patiamur? ut iam ista quae facit dominationem
an dominum <del>an Antonium</del> timentis sint. <reg>ego</reg> autem
gratiam non habeo si quis, dum ne irato serviat, rem ipsam
non deprecatur. <reg>immo</reg> triumphus et stipendium et omnibus decretis hortatio ne eius pudeat concupiscere fortunam
cuius nomen susceperit, consularis aut Ciceronis est?

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quoniam</reg> mihi tacere non licuit, leges quae tibi necesse est molesta esse. <reg>etenim</reg> ipse sentio quanto cum dolore haec ad
te scripserim, nec ignoro quid sentias in re publica et quam
desperatam quoque sanari putes posse. <reg>nec</reg> me hercule te,
Attice, reprehendo. <reg>aetas</reg> enim, mores, liberi segnem efficiunt; quod quidem etiam ex Flayio nostro perspexi. 

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sed</reg>
redeo ad Ciceronem. <reg>quid</reg> inter Salvidienum et eum interest? <reg>quid</reg> autem amplius ille decerneret? <q><reg>timet</reg>,</q>
inquis, <q>etiam nunc reliquias belli civilis.</q> 
                        <reg>quisquam</reg> ergo

<pb/>

ita timet profligatum ut neque potentiam eius qui exercitum
victorem habeat neque temeritatem pueri putet extimescendam esse? <reg>an</reg> hoc ipsum ea re facit, quod illi propter amplitudinem omnia iam ultroque deferenda putat? 0 magnam
stultitiam timoris, id ipsum quod verearis ita cavere ut, cum
vitare fortasse potueris, ultro arcessas et attrahas. <reg>nimium</reg>
timemus mortem et exsilium et paupertatem. <reg>haec</reg> nimirum videntur Ciceroni ultima esse in malis et, dum habeat
a quibus impetret quae velit et a quibus colatur ac laudetur,
servitutem, honorificam modo, non aspernatur, si quicquam
in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse.


</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>licet</reg> ergo patrem appellet Octavius Ciceronem, referat
omnia, laudet, gratias agat, tamen illud apparebit verba
rebus esse contraria. <reg>quid</reg> enim tam alienum ab humanis
sensibus est quam eum patris habere loco qui ne liberi
quidem hominis numero sit? <reg>atqui</reg> co tendit, id agit, ad
eum exitum properat vir optimus ut sit illi Octavius propitius. <reg>ego</reg> vero iam iis artibus nihil tribuo quibus Ciceronem scio instructissimum esse. <reg>quid</reg> enim illi prosunt quae
pro libertate patriae, de dignitate, quae de morte, exsilio,
paupertate scripsit copiosissime? <reg>quanto</reg> autem magis illa
callere videtur Philippus qui privigno minus tribuerit quam
Cicero qui alieno tribuat! <reg>desinat</reg> igitur gloriando etiam
insectari dolores nostros. <reg>quid</reg> enim nostra victum esse
Antonium, si victus est ut alii vacaret quod ille obtinuit? 

</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>tametsi</reg> tuae litterae dubia etiam nunc significant.
<reg>vivat</reg> hercule Cicero, qui potest, supplex et obnoxius, si
neque aetatis neque honorum neque rerum gestarum pudet;
ego certe quin cum ipsa re bellum geram, hoc est cum regno
et imperiis extraordinariis et dominatione et potentia quae
supra leges se esse velit, nulla erit tam bona condicio serviendi

<pb/>
qua deterrear, quamvis sit vir bonus, ut scribis, †Antonius†; quod ego numquam existimavi. <reg>sed</reg> dominum ne
parentem quidem maiores nostri voluerunt esse.
<reg>te</reg> nisi tantum amarem quantum Ciceroni persuasum est
diligi ab Octavio, haec ad te non scripsissem. <reg>dolet</reg> mihi
quod tu nunc stomacharis amantissimus cum tuorum omnium tum Ciceronis; sed persuade tibi de voluntate propria
mea nihil esse remissum, de iudicio largiter. <reg>neque</reg> enim
impetrari potest quin quale quidque videatur ei talem quisque de illo opinionem habeat.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>vellem</reg> mihi scripsisses quae condiciones essent Atticae
nostrae; potuissem aliquid tibi de meo sensu perscribere.
<reg>valetudinem</reg> Porciae meae tibi curae esse non miror.
<reg>denique</reg> quod petis faciam libenter; nam etiam sorores
me rogant. <reg>et</reg> hominem noro et quid sibi voluerit.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>