<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.14.1-1.14.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.14.1-1.14.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>breves</reg> litterae tuae—breves dico, immo nullae. <reg>tribusne</reg>
versiculis his temporibus Brutus ad me? <reg>nihil</reg> scripsisses
potius. <reg>et</reg> requiris meas! <reg>quis</reg> umquam ad te tuorum
sine meis venit? quae autem epistula non pondus habuit?
<reg>quae</reg> si ad te perlatae non sunt, ne domesticas quidem
tuas perlatas arbitror. Ciceroni scribis te longiorem daturum epistulam. <reg>recte</reg> id quidem, sed haec quoque
debuit esse plenior. <reg>ego</reg> autem, cum ad me de Ciceronis
abs te discessu scripsisses, statim extrusi tabellarios litterasque ad Ciceronem ut, etiam si in Italiam venisset, ad te
rediret; nihil enim mihi iucundius, nihil illi honestius.
<reg>quamquam</reg> aliquotiens ei scripseram sacerdotum comitia
mea summa contentione in alterum annum esse reiecta—
quod ego cum Ciceronis causa elaboravi tum Domiti,
Catonis, Lentuli, Bibulorum; quod ad te etiam scripseram—;
sed videlicet, cum illam pusillam epistulam tuam ad me
dabas, nondum erat tibi id notum. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re omni studio
a te, mi Brute, contendo ut Ciceronem meum ne dimittas
tecumque deducas; quod ipsum, si rem publicam cui susceptus es respicis, tibi iam iamque faciendum est. <reg>renatum</reg>
enim bellum est idque non parvum scelere Lepidi. <reg>exercitus</reg>

                        <pb/>

autem Caesaris, qui erat optimus, non modo nihil
prodest sed etiam cogit exercitum tuum flagitari. <reg>qui</reg> si
Italiam attigerit, erit civis nemo quem quidem civem appellari fas sit, qui se non in tua castra conferat. <reg>etsi</reg>
Brutum praeclare cum Planco coniunctum habemus; sed
non ignoras quam sint incerti et animi hominum infecti
partibus et exitus proeliorum. <reg>quin</reg> etiam si, ut spero,
vicerimus, tamen magnam gubernationem tui consili tuaeque auctoritatis res desiderabit. <reg>subveni</reg> igitur, per deos,
idque quam primum tibique persuade non te Idibus Martiis
quibus servitutem a tuis civibus depulisti plus profuisse
patriae quam si mature veneris profuturum. <date>v Idus Quintiles.</date>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>