<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.13.1-1.13.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.13.1-1.13.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg> M. Lepido vereri me cogit reliquorum timor. <reg>qui</reg> 
si eripuerit se nobis, quod velim temere atque iniuriose de
illo suspicati sint homines, oro atque obsecro te, Cicero,
necessitudinem nostram tuamque in me benevolentiam
obtestans, sororis meae liberos obliviscaris esse Lepidi filios
meque iis in patris locum successisse existimes. <reg>hoc</reg> si
a te impetro, nihil profecto dubitabis pro iis suscipere.
<reg>aliter</reg> alii cum suis vivunt; nihil ego possum in sororis
meae liberis facere quo possit expleri voluntas mea aut
officium. <reg>quid</reg> vero aut mihi tribuere boni possunt, si
modo digni sumus quibus aliquid tribuatur, aut ego matri
ac sorori puerisque illis praestaturus sum, si nihil valuerit
apud te reliquumque senatum contra patrem Lepidum
Brutus avunculus?

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>scribere</reg> multa ad te neque possum 
prae sollicitudine ac stomacho neque debeo. <reg>nam</reg> si in
tanta re tamque necessaria verbis mihi opus est ad te
excitandum et confirmandum, nulla spes est facturum te

<pb/>

quod volo et quod oportet. <reg>qua</reg> re noli exspectare longas
preces; intuere me ipsum qui hoc a te, vel a Cicerone,
coniunctissimo homine, privatim vel a consulari tali viro
remota necessitudine privata, debeo impetrare. <reg>quid</reg> sis
facturus velim mihi quam primum rescribas. Kal. Quintilibus ex castris.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>