<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.11.1-1.11.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.11.1-1.11.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>veteris</reg> Antisti talis animus est in rem publicam ut non 
dubitem quin et in Caesare et in Antonio se praestaturus
fuerit acerrimum propugnatorem communis libertatis, si
occasioni potuisset occurrere. <reg>nam</reg> qui in Achaia congressus <add>cum</add> Dolabella milites atque equites habente quodvis
adire periculum ex insidiis paratissimi ad omnia latronis
maluerit quam videri aut coactus esse pecuniam dare aut
libenter dedisse homini nequissimo atque improbissimo, is
nobis ultro et pollicitus est et dedit HS <num>xx</num> ex sua pecunia
et, quod multo carius est, se ipsum obtulit et coniunxit.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>huic</reg> persuadere cupimus, ut imperator in castris remaneret 
remque publicam defenderet. <reg>statuit</reg> id sibi * *, quoniam
exercitum dimisisset. <reg>statim</reg> vero rediturum ad nos confirmavit legatione suscepta, nisi praetorum comitia habituri
essent consules. <reg>nam</reg> illi ita sentienti de re publica magno
opere auctor fui ne differret tempus petitionis suae. <reg>cuius</reg>
factum omnibus gratum esse debet qui modo iudicarint
hunc exercitum esse utilem rei publicae, tibi tanto gratius
quanto maiore et animo gloriaque libertatem nostram
defendis et dignitate, si contigerit nostris consiliis exitus
quem optamus, perfuncturus es. <reg>ego</reg> etiam, mi Cicero,
proprie familiariterque te rogo ut <reg>veterem</reg> ames velisque
esse quam amplissimum; qui etsi nulla re deterreri a proposito potest, tamen excitari tuis laudibus indulgentiaque

<pb/>

potent quo magis amplexetur ac tueatur iudicium suum.
<reg>id</reg> mihi gratissimum erit.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>