<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.10.1-1.10.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.10.1-1.10.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nullas</reg> adhuc a te litteras habebamus, ne famam quidem
quae declararet te cognita senatus auctoritate in Italiam
adducere exercitum; quod ut faceres idque maturares magno
opere desiderabat res publica. <reg>ingravescit</reg> enim in dies
intestinum malum, nec extemis hostibus magis quam

<pb/>

domesticis laboramus, qui erant omnino ab initio belli sed
facilius frangebantur. <reg>erectior</reg> senatus erat non sententiis
solum nostris sed etiam cohortationibus excitatus. <reg>erat</reg> in
senatu satis vehemens et acer Pansa cum in ceteros huius
generis tum maxime in socerum, cui consuli non animus
ab initio, non fides ad extremum defuit.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>bellum</reg> ad 
Mutinam gerebatur, nihil ut in Caesare reprehenderes, non
nulla in Hirtio. <reg>huius</reg> belli fortuna 

<quote><l>ut in secundis flu/xa, ut in adversi/s bona.</l></quote>

                        <reg>erat</reg> victrix res publica caesis Antoni
copiis, ipso expulso. Bruti deinde ita multa peccata ut
quodam modo victoria excideret e manibus. <reg>perterritos</reg>,
inermis, saucios non sunt nostri duces persecuti, datumque
Lepido tempus est in quo levitatem eius saepe perspectam
maioribus in malis experiremur. <reg>sunt</reg> exercitus boni sed
rudes Bruti et Planci, sunt fidelissima et maxima auxilia
Gallorum;

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>sed Caesarem meis consiliis adhuc gubernatum,
praeclara ipsum indole admirabilique constantia, improbissimis litteris quidam fallacibusque interpretibus ac nuntiis
impulerunt in spem certissimam consulatus. <reg>quod</reg> simul
atque sensi, neque ego illum absentem litteris monere
destiti nec accusare praesentis eius necessarios qui eius
cupiditati suffragari videbantur, nec in senatu sceleratissimorum consiliorum fontis aperire dubitavi. <reg>nec</reg> vero ulla
in re memini aut senatum meliorem aut magistratus; numquam enim in honore extraordinario potentis hominis vel
potentissimi potius (quando quidem potentia iam in vi
posita est et armis) accidit ut nemo tribunus plebis, nemo
alio magistratu, nemo privatus auctor exsisteret. <reg>sed</reg> in
hac constantia atque virtute erat tamen sollicita civitas.
<reg>inludimur</reg> enim, Brute, tum militum deliciis, tum imperatoris insolentia. <reg>tantum</reg> quisque se in re publica posse
postulat quantum habet virium; non ratio, non modus, non

<pb/>

lex, non mos, non officium valet, non iudicium non existimatio civium, non posteritatis verecundia.

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>haec</reg> ego
multo ante prospiciens fugiebam ex Italia tum, cum me
vestrorum edictorum fama revocavit; incitavisti vero tu me,
Brute, Veliae. <reg>quamquam</reg> enim dolebiwn in eam me
urbem ire quam tu fugeres qui eam liberavisses, quod mihi
quoque quondam acciderat periculo simili, casu tristiore,
perrexi tamen Romamque perveni nulloque praesidio quatefeci Antonium contraque eius arma nefanda praesidia quae
oblata sunt Caesaris consilio et auctoritate firmavi. <reg>qui</reg> si
steterit fide mihique paruerit, satis videmur habituri praesidi; sin autem impiorum consilia plus valuerint quam
nostra aut imbecillitas aetatis non potuerit gravitatem
rerum sustinere, spes omnis est in te. <reg>quam</reg> ob rem advola
obsecro, atque eam rem publicam, quam virtute atque
animi magnitudine magis quam eventis rerum liberavisti,
exitu libera. <reg>omnis</reg> omnium concursus ad te futurus est.
<reg>hortare</reg> idem per litteras Cassium.

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>spes</reg> libertatis nusquam nisi in vestrorum castrorum principiis est. <reg>firmos</reg>
omnino et duces habemus ab occidente et exercitus. <reg>hoc</reg>
adulescentis praesidium equidem adhuc firmum esse confido, sed ita multi labefactant ut ne moveatur interdum
extimescam.
<reg>habes</reg> totum rei publicae statum, qui quidem tum erat,
cum has litteras dabam. <reg>velim</reg> deinceps meliora sint. <reg>sin</reg>
aliter fuerit, (quod di omen avertant!) rei publicae vicem
dolebo quae immortalis esse debebat; mihi quidem quantulum reliqui est?

<pb/>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>