<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.1.1-1.1.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.1.1-1.1.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>L. Clodius, tribunus plebis designatus, valde me diligit
vel, ut <foreign xml:lang="greek">e)mfatikw/teron</foreign> dicam, valde me amat. <reg>quod</reg> cum
mihi ita persuasum sit, non dubito (bene enim me nosti)
quin illum quoque iudices a me amari. <reg>nihil</reg> enim mihi
minus hominis videtur quam non respondere in amore iis
a quibus provocere. <reg>is</reg> mihi visus est suspicari nec sine
magno quidem dolore aliquid a suis vel per suos potius
iniquos ad te esse delatum quo tuus animus a se esset
alienior. <reg>non</reg> soleo, mi Brute, quod tibi notum esse arbitror, temere adfirmare de altero; est enim periculosum
propter occultas hominum voluntates multiplicisque
naturas; sed Clodi animum perspectum habeo, cognitum,
iudicatum. <reg>multa</reg> eius indicia sed ad scribendum non
necessaria. <reg>volo</reg> enim testimonium hoc tibi videri potius
quam epistulam. <reg>auctus</reg> Antoni beneficio est. <reg>eius</reg> ipsius
benefici magna pars a te est. <reg>itaque</reg> eum salvis nobis

<pb/>

vellet salvum. 
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>in</reg> eum autem locum rem adductam intellegit (est enim, ut scis, minime stultus) ut utrique salvi esse
non possint. <reg>itaque</reg> nos mavult; de te vero amicissime et
loquitur et sentit. <reg>qua</reg> re si quis secus ad te de eo scripsit
aut si coram locutus est, peto a te etiam atque etiam mihi
ut potius credas, qui et facilius iudicare possum quam ille
nescio quis et te plus diligo. Clodium tibi amicissimum
existima civemque talem qualis et prudentissimus et fortuna
optima esse debet.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>