<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1:41-48</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1:41-48</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p>

Chrysippus autem cum et necessitatem inprobaret
et nihil vellet sine praepositis causis evenire, causarum genera distinguit, ut et necessitatem effugiat et <pb n="p.267"/>
retineat fatum. <quote>Causarum enim</quote>, inquit, <quote>aliae
sunt perfectae et principales, aliae adiuvantes
et proximae. Quam ob rem, cum dicimus omnia
fato fieri causis antecedentibus, non hoc intellegi volumus: causis perfectis et principalibus, sed causis adiuvantibus <del>antecedentibus</del>
et proximis</quote>. Itaque illi rationi, quam paulo ante
conclusi, sic occurrit: si omnia fato fiant, sequi illud
quidem, ut omnia causis fiant antepositis, verum non
principalibus causis et perfectis, sed adiuvantibus et
proximis. Quae si ipsae non sunt in nostra potestate,
non sequitur, ut ne adpetitus quidem sit in nostra
potestate. At hoc sequeretur, si omnia perfectis et
principalibus causis fieri diceremus, ut, cum eae causae non essent in nostra potestate, ne ille quidem
esset in nostra potestate.

</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p>Quam ob rem, qui ita fatum introducunt, ut necessitatem adiungant, in eos
valebit illa conclusio; qui autem causas antecedentis
non dicent perfectas neque principalis, in eos nihil
valebit. Quod enim dicantur adsensiones fieri causis
antepositis, id quale sit, facile a se explicari putat.
Nam quamquam adsensio non possit fieri nisi commota viso, tamen, cum id visum proximam causam
habeat, non principalem, hanc habet rationem, ut
Chrysippus vult, quam dudum diximus, non ut illa
quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata
(necesse est enim adsensionem viso commoveri),
sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum,
quae moveri incipere nisi pulsa non possunt. Id
autem cum accidit, suapte natura, quod superest,
et cylindrum volvi et versari turbinem putat.
	<milestone unit="chapter" n="19"/>
               </p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p>'Ut
igitur', inquit, <quote>qui protrusit cylindrum, dedit ei principium motionis, volubilitatem autem non dedit, sic visum obiectum inprimet
illud quidem et quasi signabit in animo suam
speciem, sed adsensio nostra erit in potestate,
eaque, quem ad modum in cylindro dictum <pb n="p.268"/>
est, extrinsecus pulsa, quod reliquum est,
suapte vi et natura movebitur. Quodsi aliqua
res efficeretur sine causa antecedente, falsum
esset omnia fato fieri; sin omnibus, quaecumque fiunt, veri simile est causam antecedere,
quid adferri poterit, cur non omnia fato fieri
fatendum sit? modo intellegatur, quae sit causarum distinctio ac dissimilitudo.</quote>

               </p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p>Haec cum
ita sint a Chrysippo explicata, si illi, qui negant adsensiones fato fieri, †fateantur tamen eas non sine
viso antecedente fieri, alia ratio est; sed, si concedunt
anteire visa, nec tamen fato fieri adsensiones, quod
proxima illa et continens causa non moveat adsensionem, vide, ne idem dicant. Neque enim Chrysippus, concedens adsensionis proximam et continentem
causam esse in viso positam, <del>neque</del> eam causam
esse ad adsentiendum necessariam concedet, ut, si
omnia fato fiant, omnia causis fiant antecedentibus
et necessariis; itemque illi, qui ab hoc dissentiunt
confitentes non fieri adsensiones sine praecursione visorum, dicent, si omnia fato fierent eius modi, ut
nihil fieret nisi praegressione causae, confitendum esse
fato fieri omnia; ex quo facile intellectu est, quoniam
utrique patefacta atque explicata sententia sua ad
eundem exitum veniant, verbis eos, non re dissidere.
</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p>

Omninoque cum haec sit distinctio, ut quibusdam in
rebus vere dici possit, cum hae causae antegressae
sint, non esse in nostra potestate, quin illa eveniant,
quorum causae fuerint, quibusdam autem in rebus
causis antegressis in nostra tamen esse potestate, ut
illud aliter eveniat, hanc distinctionem utrique adprobant, sed alteri censent, quibus in rebus, cum causae antecesserint, non sit in nostra potestate, ut aliter
illa eveniant, eas fato fieri; quae autem in nostra
potestate sint, ab iis fatum abesse  <gap reason="omitted"/> 	
                  <milestone unit="chapter" n="20"/>
               </p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p/><p>Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non
ab atomis errantibus et de via declinantibus petere <pb n="p.269"/>
praesidium. <quote>Declinat</quote>, inquit, <quote>atomus</quote>. Primum
cur? aliam enim quandam vim motus habebant a Democrito inpulsionis, quam plagam ille appellat, a te,
Epicure, gravitatis et ponderis. Quae ergo nova causa
in natura est, quae declinet atomum? aut num sortiuntur inter se, quae declinet, quae non? aut cur
minimo declinent intervallo, maiore non? aut cur declinent uno minimo, non declinent duobus aut tribus?
</p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p>

Optare hoc quidem est, non disputare. Nam neque
extrinsecus inpulsam atomum loco moveri et declinare
dicis, neque in illo inani, per quod feratur atomus,
quicquam fuisse causae, cur ea non e regione ferretur, nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est,
quam ob rem naturalem motum sui ponderis non teneret. Ita cum attulisset nullam causam, quae istam
declinationem efficeret, tamen aliquid sibi dicere videtur, cum id dicat, quod omnium mentes aspernentur
ac respuant.

</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p>Nec vero quisquam magis confirmare
mihi videtur non modo fatum, verum etiam necessitatem et vim omnium rerum sustulisseque motus animi
voluntarios, quam hic, qui aliter obsistere fato fatetur se non potuisse, nisi ad has commenticias declinationes confugisset. Nam, ut essent atomi, quas quidem esse mihi probari nullo modo potest, tamen
declinationes istae numquam explicarentur. Nam si
atomis, ut gravitate ferantur, tributum est necessitate
naturae, quod omne pondus nulla re inpediente moveatur et feratur necesse est, illud quoque necesse est,
declinare, quibusdam atomis vel, si volunt, omnibus
naturaliter  <gap reason="omitted"/> 
               </p><milestone unit="section" n="fr1"/><p>Fragmenta</p><cit><quote>Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum <pb n="p.270"/> quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis <quote>Chrysippus aestuans laboransque, quonam <add>pacto</add>
explicet et fato omnia fieri, et esse aliquid in nobis,
intricatur hoc modo.</quote>
                  </quote><bibl>Gel. N. A. 7.2.15</bibl></cit><milestone unit="section" n="fr2"/><cit><quote><w>volvitque vices</w> definitio fati secundum Tullium, qui ait: <quote>fatum est conexio rerum per aeternitatem
 se invicem tenens,
quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas
habeat aeternitatem.</quote>
                  </quote><bibl>Serv. ad Vergil. A. 3.376</bibl></cit><milestone unit="section" n="fr3"/><cit><quote>illi quoque versus Homerici huic sententiae suffragantur, quos Cicero in Latinum vertit:
<quote rend="blockquote"><l>Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse</l><l>Iuppiter auctiferas lustravit lumine terras.</l></quote>
                  </quote><bibl>Augstin. de civ. dei 5.8</bibl></cit><milestone unit="section" n="fr4"/><cit><quote>Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum reliquisse quosdam fratres, cum simul aegrotare coepissent et eorum morbus
eodem tempore ingravesceret, eodem levaretur, geminos
suspicatum. quos Posidonius Stoicus multum astrologiae
deditus eadem constitutione astrorum natos eademque
conceptos solebat asserere. ita, quod medicus pertinere
credebat ad simillimam temperiem valetudinis, hoc
philosophus astrologus ad vim constitutionemque siderum
quae fuerat, quo tempore concepti natique sun.</quote><bibl>Augustin. de civ. dei 5.2</bibl></cit><milestone unit="section" n="fr5"/><cit><quote>et ne vilior
sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone, in quo honore fuerit hic piscis
apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum. Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis:
<quote>Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio
unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acupenser,
qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt,
in primis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum
ex iis, qui eum salutatum venerant, invitavisset pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius:
<quote>Scipio</quote>, inquit, 'vide, quid agas; acupenser iste
paucorum hominum est.'</quote>
                  </quote><bibl>Macrobius Saturnalia 3.16.3</bibl></cit></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>