<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1:2.41-2.60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1:2.41-2.60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p>

Cur igitur vos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis? Ita enim, cum magis properant, concludere solent: <quote>Si di sunt, est divinatio; sunt
autem di; est ergo divinatio.</quote> Multo est probabilius: <quote>non est autem divinatio; non sunt ergo di.</quote>
Vide, quam temere committant, ut, si nulla sit divinatio, nulli sint di. Divinatio enim perspicue tollitur,
deos esse retinendum est.
</p><milestone unit="chapter" n="18"/></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p>

Atque hac extispicum divinatione sublata omnis
haruspicina sublata est. Ostenta enim sequuntur et
fulgura. Valet autem in fulguribus observatio diuturna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque adhibetur.
<pb n="p.210"/>
 Quid est igitur, quod observatum sit in fulgure? Caelum in sedecim partis diviserunt Etrusci.
Facile id quidem fuit, quattuor, quas nos habemus,
duplicare, post idem iterum facere, ut ex eo dicerent,
fulmen qua ex parte venisset. Primum id quid interest? deinde quid significat? Nonne perspicuum est
ex prima admiratione hominum, quod tonitrua iactusque fulminum extimuissent, credidisse ea efficere rerum omnium praepotentem Iovem? Itaque in nostris
commentariis scriptum habemus: <quote>Iove tonante, fulgurante comitia populi habere nefas.</quote>

                  </p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p>Hoc
fortasse rei publicae causa constitutum est; comitiorum enim non habendorum causas esse voluerunt.
Itaque comitiorum solum vitium est fulmen, quod
idem omnibus rebus optumum auspicium habemus, si
sinistrum fuit. Sed de auspiciis alio loco, nunc de
fulgoribus.</p><milestone unit="chapter" n="19"/><p>Quid igitur minus a physicis dici debet quam quicquam certi significari rebus incertis? Non enim te
puto esse eum, qui Iovi fulmen fabricatos esse Cyclopas in Aetna putes;

</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p>nam esset mirabile, quo modo id
Iuppiter totiens iaceret, cum unum haberet; nec vero
fulminibus homines, quid aut faciendum esset aut cavendum, moneret. Placet enim Stoicis eos anhelitus
terrae, qui frigidi sint, cum fluere coeperint, ventos
esse; cum autem se in nubem induerint eiusque tenuissimam quamque partem coeperint dividere atque disrumpere idque crebrius facere et vehementius, tum et
fulgores et tonitrua existere; si autem nubium conflictu ardor expressus se emiserit, id esse fulmen.
Quod igitur vi naturae, nulla constantia, nullo rato
tempore videmus effici, ex eo significationem rerum
consequentium quaerimus? Scilicet, si ista Iuppiter
significaret, tam multa frustra fulmina emitteret! Quid
enim proficit, cum in medium mare fulmen iecit?

</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p>quid, cum in altissimos montis, quod plerumque fit?
quid, cum in desertas solitudines? quid, cum in earum
<pb n="p.211"/>
 gentium oras, in quibus haec ne observantur
quidem?</p><milestone unit="chapter" n="20"/><p>At inventum est caput in Tiberi. Quasi ego artem
aliquam istorum esse negem! divinationem nego. Caeli
enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum
notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit;
quid significet autem, nulla ratio docet. Sed urges
me meis versibus:
<quote rend="blockquote"><l>Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo</l><l>Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit</l><l>Et Capitolinis iniecit sedibus ignis.</l></quote>
Tum statua Nattae, tum simulacra deorum Romulusque et Remus cum altrice belua vi fulminis icti conciderunt, deque his rebus haruspicum extiterunt responsa verissuma.

</p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p>Mirabile autem illud, quod eo ipso
tempore, quo fieret indicium coniurationis in senatu,
signum Iovis biennio post, quam erat locatum, in Capitolio conlocabatur.—Tu igitur animum induces
(sic enim mecum agebas) causam istam et contra
facta tua et contra scripta defendere?—Frater es;
eo vereor. Verum quid tibi hic tandem nocet? resne,
quae talis est, an ego, qui verum explicari volo? Itaque nihil contra dico, a te rationem totius haruspicinae peto. Sed te mirificam in latebram coniecisti;
quod enim intellegeres fore ut premerere, cum ex te
causas unius cuiusque divinationis exquirerem, multa
verba fecisti te, cum res videres, rationem causamque
non quaerere; quid fieret, non cur fieret, ad rem pertinere. Quasi ego aut fieri concederem aut esset philosophi causam,

</p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p>cur quidque fieret, non quaerere! Et
eo quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas
et genera herbarum, scammoniam aristolochiamque radicem, quarum causam ignorares, vim et effectum videres. 
	<milestone unit="chapter" n="21"/>Dissimile totum; nam et prognosticorum causas persecuti sunt et Boëthus Stoicus, qui est a te
nominatus, et noster etiam Posidonius, et, si causae
non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae observari
<pb n="p.212"/>
 animadvertique potuerunt. Nattae vero statua
aut aera legum de caelo tacta quid habent observatum ac vetustum? Pinarii Nattae nobiles; a nobilitate
igitur periculum. Hoc tam callide Iuppiter <add>ex</add>cogitavit! Romulus lactens fulmine ictus; urbi igitur periculum ostenditur, ei quam ille condidit. Quam scite
per notas nos certiores facit Iuppiter! At eodem tempore signum Iovis conlocabatur, quo coniuratio indicabatur. Et tu scilicet mavis numine deorum id factum quam casu arbitrari, et redemptor, qui columnam
illam de Cotta et de Torquato conduxerat faciendam,
non inertia aut inopia tardior fuit, sed a deis inmortalibus ad istam horam reservatus est.

</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p>Non equidem
plane despero ista esse vera, sed nescio et discere a
te volo. Nam cum mihi quaedam casu viderentur sic
evenire, ut praedicta essent a divinantibus, dixisti
multa de casu, ut Venerium iaci posse casu quattuor
talis iactis, sed quadringentis centum Venerios non posse
casu consistere. Primum nescio, cur non possint, sed
non pugno; abundas enim similibus. Habes et respersionem pigmentorum et rostrum suis et alia permulta.
Idem Carneadem fingere dicis de capite Panisci; quasi
non potuerit id evenire casu et non in omni marmore necesse sit inesse vel Praxitelia capita! Illa enim
ipsa efficiuntur detractione, neque quicquam illuc adfertur a Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad
liniamenta oris perventum est, tum intellegas illud,
quod iam expolitum sit, intus fuisse.

</p></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p>Potest igitur
tale aliquid etiam sua sponte in lapicidinis Chiorum
extitisse. Sed sit hoc fictum; quid? in nubibus numquam animadvertisti leonis formam aut hippocentauri?
Potest igitur, quod modo negabas, veritatem casus
imitari.</p><milestone unit="chapter" n="22"/><p>Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est
disputatum, ostenta restant, ut tota haruspicina sit
pertractata. Mulae partus prolatus est a te. Res mirabilis, propterea quia non saepe fit; sed si fieri non <pb n="p.213"/>
potuisset, facta non esset. Atque hoc contra omnia
ostenta valeat, numquam, quod fieri non potuerit, esse
factum; sin potuerit, non esse mirandum. Causarum
enim ignoratio in re nova mirationem facit; eadem
ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur. Nam
qui mulam peperisse miratur, is, quo modo equa pariat, aut omnino quae natura partum animantis faciat,
ignorat. Sed quod crebro videt, non miratur, etiamsi,
cur fiat, nescit; quod ante non vidit, id si evenit,
ostentum esse censet. Utrum igitur cum concepit
mula an cum peperit, ostentum est?

</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p>conceptio contra
naturam fortasse, sed partus prope necessarius.</p><milestone unit="chapter" n="23"/><p>Sed quid plura? ortum videamus haruspicinae; sic
facillume, quid habeat auctoritatis, iudicabimus. Tages
quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra araretur et sulcus altius esset impressus, extitisse repente
et eum adfatus esse, qui arabat. Is autem Tages, ut
in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus,
sed senili fuisse prudentia. Eius adspectu cum obstipuisset bubulcus clamoremque maiorem cum admiratione edidisset, concursum esse factum, totamque brevi
tempore in eum locum Etruriam convenisse; tum illum
plura locutum multis audientibus, qui omnia verba
eius exceperint litterisque mandarint; omnem autem
orationem fuisse eam, qua haruspicinae disciplina contineretur; eam postea crevisse rebus novis cognoscendis et ad eadem illa principia referendis. Haec accepimus ab ipsis, haec scripta conservant, hunc fontem
habent disciplinae.

</p></div><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p>Num ergo opus est ad haec refellenda Carneade? num Epicuro? estne quisquam ita
desipiens, qui credat exaratum esse, deum dicam an
hominem? Si deum, cur se contra naturam in terram
abdiderat, ut patefactus aratro lucem aspiceret? quid?
idem nonne poterat deus hominibus disciplinam superiore e loco tradere? Si autem homo ille Tages
fuit, quonam modo potuit terra oppressus vivere?
unde porro illa potuit, quae docebat alios, ipse didicisse?
<pb n="p.214"/>
 Sed ego insipientior quam illi ipsi, qui ista
credunt, qui quidem contra eos tam diu disputem.</p><milestone unit="chapter" n="24"/><p>Vetus autem illud Catonis admodum scitum est,
qui mirari se aiebat, quod non rideret haruspex, haruspicem cum vidisset.

</p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p>Quota enim quaeque res evenit praedicta ab istis? aut, si evenit quippiam, quid
adferri potest, cur non casu id evenerit? Rex Prusias,
cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari placeret, negabat se audere, quod exta prohiberent. <quote>Ain
tu?</quote> inquit, <quote>carunculae vitulinae mavis quam
imperatori veteri credere?</quote> Quid? ipse Caesar
cum a summo haruspice moneretur, ne in Africam
ante brumam transmitteret, nonne transmisit? quod
ni fecisset, uno in loco omnes adversariorum copiae
convenissent. Quid ego haruspicum responsa commemorem (possum equidem innumerabilia), quae aut nullos habuerint exitus aut contrarios?

</p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p>Hoc civili bello,
di inmortales! quam multa luserunt! quae nobis in
Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt!
quae dicta Pompeio! etenim ille admodum extis et
ostentis movebatur. Non lubet commemorare, nec
vero necesse est, tibi praesertim, qui interfuisti; vides
tamen omnia fere contra, ac dicta sint, evenisse. Sed
haec hactenus; nunc ad ostenta veniamus.
</p><milestone unit="chapter" n="25"/></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p>

Multa me consule a me ipso scripta recitasti, multa
ante Marsicum bellum a Sisenna collecta attulisti,
multa ante Lacedaemoniorum malam pugnam in Leuctricis a Callisthene commemorata dixisti; de quibus
dicam equidem singulis, quoad videbitur; sed dicendum etiam est de universis. Quae est enim ista a
deis profecta significatio et quasi denuntiatio calamitatum? quid autem volunt di inmortales primum ea
significantes, quae sine interpretibus non possimus
intellegere, deinde ea, quae cavere nequeamus? At
hoc ne homines quidem probi faciunt, ut amicis inpendentis calamitates praedicant, quas illi effugere
nullo modo possint, ut medici, quamquam intellegunt <pb n="p.215"/>
saepe, tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos
esse morituros; omnis enim praedictio mali tum probatur, cum ad praedictionem cautio adiungitur.

</p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p>Quid
igitur aut ostenta aut eorum interpretes vel Lacedaemonios olim vel nuper nostros adiuverunt? quae si
signa deorum putanda sunt, cur tam obscura fuerunt?
si enim, ut intellegeremus, quid esset eventurum,
aperte declarari oportebat, aut ne occulte quidem, si
ea sciri nolebant.</p><milestone unit="chapter" n="26"/><p>Iam vero coniectura omnis, in qua nititur divinatio, ingeniis hominum in multas aut diversas aut etiam
contrarias partis saepe diducitur. Ut enim in causis
iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus iis
rebus, quae coniectura investigari videntur, anceps
reperitur oratio. Quas autem res tum natura, tum casus
adfert, non numquam etiam errorem creat similitudo,
magna stultitia est earum rerum deos facere effectores, causas rerum non quaerere.

</p></div><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p>Tu vates Boeotios
credis Lebadiae vidisse ex gallorum gallinaceorum
cantu victoriam esse Thebanorum, quia galli victi silere solerent, canere victores. Hoc igitur per gallinas
Iuppiter tantae civitati signum dabat? An illae aves,
nisi cum vicerunt, canere non solent? At tum canebant nec vicerant. Id enim est, inquies, ostentum.
Magnum vero! quasi pisces, non galli cecinerint! Quod
autem est tempus, quo illi non cantent, vel nocturnum vel diurnum? Quodsi victores alacritate et quasi
laetitia ad canendum excitantur, potuit accidisse alia
quoque laetitia, qua ad cantum moverentur.

</p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p>Democritus quidem optumis verbis causam explicat, cur
ante lucem galli canant; depulso enim de pectore et
in omne corpus diviso et mitificato cibo cantus edere
quiete satiatos; qui quidem <quote>silentio noctis</quote>, ut ait
Ennius,
<quote rend="blockquote"><l><gap reason="omitted"/> favent faucíbus russis</l><l>Cantú plausuque premúnt alas. <pb n="p.216"/>
                        </l></quote>
Cum igitur hoc animal tam sit canorum sua sponte,
quid in mentem venit Callistheni dicere deos gallis
signum dedisse cantandi, cum id vel natura vel casus
efficere potuisset?
</p><milestone unit="chapter" n="27"/></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p>

Sanguine pluisse senatui nuntiatum est, Atratum
etiam fluvium fluxisse sanguine, deorum sudasse simulacra. Num censes his nuntiis Thalen aut Anaxagoran aut quemquam physicum crediturum fuisse? nec
enim sanguis nec sudor nisi e corpore. Sed et decoloratio quaedam ex aliqua contagione terrena maxume
potest sanguini similis esse, et umor adlapsus extrinsecus, ut in tectoriis videmus austro, sudorem videtur
imitari. Atque haec in bello plura et maiora videntur timentibus, eadem non tam animadvertuntur in
pace; accedit illud etiam, quod in metu et periculo
cum creduntur facilius, tum finguntur inpunius.

</p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p>Nos
autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum,
monstrum putemus? Ante vero Marsicum bellum quod
clipeos Lanuvii, ut a te dictum est, mures rosissent,
maxumum id portentum haruspices esse dixerunt; quasi
vero quicquam intersit, mures diem noctem aliquid
rodentes scuta an cribra corroserint! Nam si ista sequimur, quod Platonis Politian nuper apud me mures
corroserunt, de re publica debui pertimescere, aut, si
Epicuri de voluptate liber rosus esset, putarem annonam in macello cariorem fore.
</p><milestone unit="chapter" n="28"/></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p>

An vero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa aut ex pecude aut ex homine nata dicuntur?
quorum omnium, ne sim longior, una ratio est. Quicquid enim oritur, qualecumque est, causam habeat a
natura necesse est, ut, etiamsi praeter consuetudinem
extiterit, praeter naturam tamen non possit existere.
Causam igitur investigato in re nova atque admirabili, si poteris; si nullam reperies, illud tamen exploratum habeto, nihil fieri potuisse sine causa, eumque terrorem, quem tibi rei novitas attulerit, naturae <pb n="p.217"/>
ratione depellito. Ita te nec terrae fremitus nec caeli
discessus nec lapideus aut sanguineus imber nec traiectio stellae nec faces visae terrebunt.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>