<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1:2.121-2.140</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1:2.121-2.140</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="121" subtype="section"><p>quae futura videantur  <gap reason="omitted"/> Quis est enim, qui totum diem
iaculans non aliquando conliniet? Totas noctes somniamus, neque ulla est fere, qua non dormiamus, et
miramur aliquando id, quod somniarimus, evadere?
Quid est tam incertum quam talorum iactus? tamen
nemo est, quin saepe iactans Venerium iaciat aliquando,
non numquam etiam iterum ac tertium. Num igitur,
ut inepti, Veneris id inpulsu fieri malumus quam casu
dicere? Quodsi ceteris temporibus falsis visis credendum non est, non video, quid praecipui somnus habeat, in quo valeant falsa pro veris.

</p></div><div type="textpart" n="122" subtype="section"><p>Quodsi ita natura paratum esset, ut ea dormientes agerent, quae
somniarent, alligandi omnes essent, qui cubitum irent;
maiores enim quam ulli insani efficerent motus somniantes. Quodsi insanorum visis fides non est habenda,
quia falsa sunt, cur credatur somniantium visis, quae
multo etiam perturbatiora sunt, non intellego; an <pb n="p.240"/>
quod insani sua visa coniectori non narrant, narrant,
qui somniaverunt? Quaero etiam, si velim scribere
quid aut legere aut canere vel voce vel fidibus aut
geometricum quiddam aut physicum aut dialecticum
explicare, somniumne exspectandum sit an ars adhibenda; sine qua nihil earum rerum nec fieri nec expediri potest. Atqui, ne si navigare quidem velim,
ita gubernem, ut somniaverim; praesens enim poena
sit.

</p></div><div type="textpart" n="123" subtype="section"><p>Qui igitur convenit aegros a coniectore somniorum potius quam a medico petere medicinam? An
Aesculapius, an Serapis potest nobis praescribere per
somnum curationem valetudinis, Neptunus gubernantibus non potest? et si sine medico medicinam dabit
Minerva, Musae scribendi, legendi, ceterarum artium
scientiam somniantibus non dabunt? At si curatio
daretur valetudinis, haec quoque, quae dixi, darentur;
quae quoniam non dantur, medicina non datur; qua
sublata tollitur omnis auctoritas somniorum.
</p><milestone unit="chapter" n="60"/></div><div type="textpart" n="124" subtype="section"><p>

Sed haec <del>quoque</del> in promptu fuerint; nunc interiora videamus. Aut enim divina vis quaedam consulens nobis somniorum significationes facit, aut coniectores ex quadam convenientia et coniunctione naturae, quam vocant <foreign xml:lang="greek">sumpa/qeian</foreign>, quid cuique rei
conveniat <del>ex somniis</del>, et quid quamque rem sequatur,
intellegunt, aut eorum neutrum est, sed quaedam observatio constans atque diuturna est, cum quid visum
secundum quietem sit, quid evenire et quid sequi soleat. Primum igitur intellegendum est nullam vim
esse divinam effectricem somniorum. Atque illud quidem perspicuum est, nulla visa somniorum proficisci
a numine deorum; nostra enim causa di id facerent,
ut providere futura possemus.

</p></div><div type="textpart" n="125" subtype="section"><p>Quotus igitur est quisque, qui somniis pareat, qui intellegat, qui meminerit? quam multi vero, qui contemnant eamque superstitionem inbecilli animi atque anilis putent! Quid est
igitur, cur his hominibus consulens deus somniis moneat eos, qui illa non modo cura, sed ne memoria <pb n="p.241"/>
quidem digna ducant? Nec enim ignorare deus potest, qua mente quisque sit, nec frustra ac sine causa
quid facere dignum deo est, quod abhorret etiam ab
hominis constantia. Ita, si pleraque somnia aut ignorantur aut negleguntur, aut nescit hoc deus aut frustra
somniorum significatione utitur; et horum neutrum
in deum cadit; nihil igitur a deo somniis significari
fatendum est.
</p><milestone unit="chapter" n="61"/></div><div type="textpart" n="126" subtype="section"><p>

Illud etiam requiro, cur, si deus ista visa nobis
providendi causa dat, non vigilantibus potius det quam
dormientibus. Sive enim externus et adventicius pulsus animos dormientium commovet, sive per se ipsi
animi moventur, sive quae causa alia est, cur secundum quietem aliquid videre, audire, agere videamur,
eadem causa vigilantibus esse poterat; idque si nostra
causa di secundum quietem facerent, vigilantibus idem
facerent, praesertim cum Chrysippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat, quae
vigilantibus videantur, quam quae somniantibus. Fuit
igitur divina beneficentia dignius, cum consulerent nobis, clariora visa dare vigilanti quam obscuriora per
somnum. Quod quoniam non fit, somnia divina putanda non sunt.

</p></div><div type="textpart" n="127" subtype="section"><p>Iam vero quid opus est circumitione
et anfractu, ut sit utendum interpretibus somniorum
potius, quam derecto deus, siquidem nobis consulebat,
<quote>Hoc facito, hoc ne feceris</quote> diceret idque visum
vigilanti potius quam dormienti daret?</p><milestone unit="chapter" n="62"/><p>Iam vero quis dicere audeat vera omnia esse
somnia? <quote>Aliquot somnia vera</quote>, inquit Ennius,
<quote>sed omnia noenum necesse est</quote>. Quae est tandem ista distinctio? quae vera, quae falsa habet? et,
si vera a deo mittuntur, falsa unde nascuntur? nam
si ea quoque divina, quid inconstantius deo? quid inscitius autem est quam mentes mortalium falsis et
mendacibus visis concitare? sin vera visa divina sunt,
falsa autem et inania humana, quae est ista designandi
licentia, ut hoc deus, hoc natura fecerit potius quam <pb n="p.242"/>
aut omnia deus, quod negatis, aut omnia natura?
quodquoniam illud negatis, hoc necessario confitendum
est.

</p></div><div type="textpart" n="128" subtype="section"><p>Naturam autem eam dico, qua numquam animus
insistens agitatione et motu esse vacuus potest. Is
cum languore corporis nec membris uti nec sensibus
potest, incidit in visa varia et incerta ex reliquiis, ut
ait Aristoteles, inhaerentibus earum rerum, quas vigilans gesserit aut cogitaverit; quarum perturbatione
mirabiles interdum existunt species somniorum; quae si
alia falsa, alia vera, qua nota internoscantur, scire sane
velim. Si nulla est, quid istos interpretes audiamus?
sin quaepiam est, aveo audire, quae sit; sed haerebunt.
	<milestone unit="chapter" n="63"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="129" subtype="section"><p>

Venit enim iam in contentionem, utrum sit probabilius, deosne inmortalis, rerum omnium praestantia
excellentis, concursare <add>circum</add> omnium mortalium, qui
ubique sunt, non modo lectos, verum etiam grabatos
et, cum stertentem aliquem viderint, obicere iis visa
quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno
ad coniectorem mane deferant, an natura fieri, ut mobiliter animus agitatus, quod vigilans viderit, dormiens videre videatur. Utrum philosophia dignius, sagarum superstitione ista interpretari an explicatione
naturae? ut, si iam fieri possit vera coniectura somniorum, tamen isti, qui profitentur, eam facere non
possint; ex levissimo enim et indoctissimo genere
constant. Stoici autem tui negant quemquam nisi sapientem divinum esse posse.

</p></div><div type="textpart" n="130" subtype="section"><p>Chrysippus quidem divinationem definit his verbis: vim cognoscentem et
videntem et explicantem signa, quae a dis hominibus portendantur; officium autem esse eius
praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque
significent, quem ad modumque ea procurentur atque
expientur. Idemque somniorum coniectionem definit
hoc modo: esse vim cernentem et explanantem,
quae a dis hominibus significentur in somnis.
Quid ergo? ad haec mediocri opus est prudentia an
et ingenio praestanti et eruditione perfecta? Talem <pb n="p.243"/>
autem cognovimus neminem.
	<milestone unit="chapter" n="64"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="131" subtype="section"><p>Vide igitur, ne, etiamsi
divinationem tibi esse concessero, quod numquam faciam, neminem tamen divinum reperire possimus.
Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis significant in somnis, quae ipsi per nos intellegamus, neque ea, quorum interpretes habere possimus?
similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum
nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete.

</p></div><div type="textpart" n="132" subtype="section"><p>Iam vero quo pertinent obscuritates et aenigmata somniorum? intellegi enim a
nobis di velle debebant ea, quae nostra causa nos
monerent. Quid? poe+ta nemo, nemo physicus obscurus?

</p></div><div type="textpart" n="133" subtype="section"><p>Ille vero nimis etiam obscurus Euphorion; at
non Homerus. Uter igitur melior? Valde Heraclitus
obscurus, minime Democritus. Num igitur conferendi?
Mea causa me mones, quod non intellegam? Quid me
igitur mones? ut si quis medicus aegroto imperet, ut
sumat
<quote rend="blockquote"><l>Terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam,</l></quote>
potius quam hominum more cocleam diceret. Nam
Pacuvianus Amphio
<quote rend="blockquote"><l>Quadrupés tardigrada, agréstis, humilis, áspera,</l><l>Capité brevi, cervice ánguina, aspectú truci,</l><l>Evíscerata, inánima, cum animalí sono</l></quote>
cum dixisset obscurius, tum Attici respondent:
<quote rend="blockquote"><l>Non íntellegimus, nísi si aperte díxeris.</l></quote>
At ille uno verbo: Testudo. Non potueras hoc igitur a principio, citharista, dicere?
</p><milestone unit="chapter" n="65"/></div><div type="textpart" n="134" subtype="section"><p>

Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum
pendere ex fascea lecti sui cubicularis (est hoc in Chrysippi libro somnium); respondit coniector thensaurum
defossum esse sub lecto. Fodit, invenit auri aliquantum, idque circumdatum argento, misit coniectori, <pb n="p.244"/>
quantulum visum est de argento. Tum ille: <quote>Nihilne</quote>,
inquit, <quote>de vitello?</quote> id enim ei ex ovo videbatur
aurum declarasse, reliquum argentum. Nemone igitur
umquam alius ovum somniavit? cur ergo hic nescio
qui thensaurum solus invenit? quam multi inopes digni
praesidio deorum nullo somnio ad thensaurum reperiendum admonentur! Quam autem ob causam tam
est obscure admonitus, ut ex ovo nasceretur thensauri
similitudo, potius quam aperte thensaurum quaerere
iuberetur, sicut aperte Simonides vetitus est navigare?
</p></div><div type="textpart" n="135" subtype="section"><p>

Ergo obscura somnia minime consentanea maiestati
deorum.</p><milestone unit="chapter" n="66"/><p>Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a caupone Megaris, quale de Simonide, qui
ab eo, quem humarat, vetitus est navigare, quale
etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror,
Quinte. Cum Ptolomaeus, familiaris eius, in proelio
telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum
dolore moreretur, Alexander adsidens somno est consopitus. Tum secundum quietem visus ei dicitur draco
is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre
et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe
aberat ab eo loco), eius autem esse vim tantam, ut
Ptolomaeum facile sanaret. Cum Alexander experrectus narrasset amicis somnium, emissi sunt, qui illam
radiculam quaererent; qua inventa et Ptolomaeus sanatus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere
teli vulnerati.

</p></div><div type="textpart" n="136" subtype="section"><p>Multa etiam sunt a te ex historiis prolata somnia, matris Phalaridis, Cyri superioris, matris
Dionysii, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P. Decii; pervulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et
recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium. Sed haec
externa ob eamque causam ignota nobis sunt, non
nulla etiam ficta fortasse. Quis enim auctor istorum?
De nostris somniis quid habemus dicere? tu de emerso
me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus
laureatis me in suum deduci iubente monumentum. <pb n="p.245"/>
	                    <milestone unit="chapter" n="67"/>Omnium somniorum, Quinte, una ratio est; quae, per
deos inmortalis! videamus ne nostra superstitione et
depravatione superetur.

</p></div><div type="textpart" n="137" subtype="section"><p>Quem enim tu Marium visum
a me putas? Speciem, credo, eius et imaginem, ut
Democrito videtur. Unde profectam imaginem? a corporibus enim solidis et a certis figuris vult fluere
imagines; quod igitur Marii corpus erat? Ex eo, inquit, quod fuerat. Ista igitur me imago Marii in
campum Atinatem persequebatur?—Plena sunt imaginum omnia; nulla enim species cogitari potest nisi
pulsu imaginum.

</p></div><div type="textpart" n="138" subtype="section"><p>—Quid ergo? istae imagines ita nobis dicto audientes sunt, ut, simul atque velimus, accurrant? etiamne earum rerum, quae nullae sunt?
quae est enim forma tam invisitata, tam nulla, quam
non sibi ipse fingere animus possit? ut, quae numquam vidimus, ea tamen informata habeamus, oppidorum situs, hominum figuras.

</p></div><div type="textpart" n="139" subtype="section"><p>Num igitur, cum aut
muros Babylonis aut Homeri faciem cogito, imago
illorum me aliqua pellit? Omnia igitur, quae volumus, nota nobis esse possunt; nihil est enim, de quo
cogitare nequeamus; nullae ergo imagines obrepunt
in animos dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt
ullae, nec cognovi quemquam, qui maiore auctoritate
nihil diceret. Animorum est ea vis eaque natura, ut
vigeant vigilantes nullo adventicio pulsu, sed suo motu
incredibili quadam celeritate. Hi cum sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt. Cum autem haec subtracta sunt desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse
per sese. Itaque in eo et formae versantur et actiones,
et multa audiri, multa dici videntur.

</p></div><div type="textpart" n="140" subtype="section"><p>Haec scilicet in
inbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa et variata versantur, maxumeque reliquiae rerum
earum moventur in animis et agitantur, de quibus vigilantes aut cogitavimus aut egimus, ut mihi temporibus illis multum in animo Marius versabatur recordanti, quam ille gravem suum casum magno animo, <pb n="p.246"/>
quam constanti tulisset. Hanc credo causam de illo
somniandi fuisse. 
	<milestone unit="chapter" n="68"/>Tibi autem de me cum sollicitudine
cogitanti subito sum visus emersus e flumine. Inerant
enim in utriusque nostrum animis vigilantium cogitationum vestigia. At quaedam adiuncta sunt, ut mihi
de monumento Marii, tibi, quod equus, in quo ego
vehebar, mecum una demersus rursus apparuit.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>