<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1:2.101-2.120</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1:2.101-2.120</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="101" subtype="section"><p>

Quae cum ille dixisset, tum ego rursus quasi ab
alio principio sum exorsus dicere: Non ignoro, inquam,
Quinte, te semper ita sensisse, ut de ceteris divinandi
generibus dubitares, ista duo, furoris et somnii, quae
a libera mente fluere viderentur, probares. Dicam igitur, de istis ipsis duobus generibus mihi quid videatur, si prius, et Stoicorum conclusio rationis et Cratippi nostri quid valeat, videro. Dixisti enim et
Chrysippum et Diogenem et Antipatrum concludere <pb n="p.232"/>
hoc modo: <quote>Si sunt di neque ante declarant hominibus, quae futura sint, aut non diligunt
homines aut, quid eventurum sit, ignorant aut
existumant nihil interesse hominum scire, quid
sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus, quae sunt futura,
aut ea ne ipsi quidem di significare possunt;
at neque non diligunt nos (sunt enim benefici
generique hominum amici) neque ignorant ea,
quae ab ipsis constituta et designata sunt;</quote>

                  </p></div><div type="textpart" n="102" subtype="section"><p><quote>neque nostra nihil interest scire ea, quae futura sunt, (erimus enim cautiores, si sciemus)
neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil
est enim beneficentia praestantius) neque non
possunt futura praenoscere; non igitur di sunt
nec significant nobis futura; sunt autem di;
significant ergo; et non, si significant futura,
nullas dant vias nobis ad significationum
scientiam (frustra enim significarent) nec, si
dant vias, non est divinatio; est igitur divinatio.</quote></p></div><div type="textpart" n="103" subtype="section"><p>O acutos homines! quam paucis verbis confectum negotium putant! ea sumunt ad concludendum,
quorum iis nihil conceditur. Conclusio autem rationis
ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id, quod
dubitatur, efficitur.</p><milestone unit="chapter" n="50"/><p>Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere
solent Stoici, quem ad modum, quod in natura rerum
omne esse dicimus, id infinitum esse concluserit?
<quote>Quod finitum est</quote>, inquit, <quote>habet extremum.</quote>
Quis hoc non dederit? <quote>Quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus.</quote> Hoc quoque est concedendum. <quote>At, quod omne est, id non
cernitur ex alio extrinsecus.</quote> Ne hoc quidem
negari potest. <quote>Nihil igitur cum habeat extremum, infinitum sit necesse est.</quote>

                  </p></div><div type="textpart" n="104" subtype="section"><p>Videsne, ut
ad rem dubiam <add>a</add> concessis rebus pervenerit? Hoc vos
dialectici non facitis, nec solum ea non sumitis ad <pb n="p.233"/>
concludendum, quae ab omnibus concedantur, sed ea
sumitis, quibus concessis nihilo magis efficiatur, quod
velitis. Primum enim hoc sumitis: <quote>Si sunt di, benefici in homines sunt.</quote> Quis hoc vobis dabit?
Epicurusne? qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui; an noster Ennius? qui magno plausu
loquitur adsentiente populo:
<quote rend="blockquote"><l>E/go deum genus ésse semper díxi et dicam caélitum,</l><l>Séd eos non curáre opinor, quíd agat humanúm genus.</l></quote>
Et quidem, cur sic opinetur, rationem subicit; sed
nihil est necesse dicere, quae sequuntur; tantum sat
est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium
controversumque sit.
	<milestone unit="chapter" n="51"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="105" subtype="section"><p>Sequitur porro, nihil deos
ignorare, quod omnia sint ab iis constituta.
Hic vero quanta pugna est doctissumorum hominum
negantium esse haec a dis inmortalibus constituta!
At nostra interest scire ea, quae eventura sunt. Magnus Dicaearchi liber est nescire ea melius esse quam
scire. Negant id esse alienum maiestate deorum.
Scilicet casas omnium introspicere, ut videant, quid
cuique conducat.

</p></div><div type="textpart" n="106" subtype="section"><p>'Neque non possunt futura
praenoscere.' Negant posse ii, quibus non placet
esse certum, quid futurum sit. Videsne igitur, quae
dubia sint, ea sumi pro certis atque concessis? Deinde
contorquent et ita concludunt: <quote>Non igitur et sunt
di nec significant futura</quote>; id enim iam perfectum
arbitrantur. Deinde adsumunt: <quote>Sunt autem di</quote>,
quod ipsum non ab omnibus conceditur. <quote>Significant ergo.</quote> Ne id quidem sequitur; possunt enim
non significare et tamen esse di. <quote>Nec, si significant, non dant vias aliquas ad scientiam significationis.</quote> At id quoque potest, ut non dent
homini, ipsi habeant; cur enim Tuscis potius quam
Romanis darent? <quote>Nec, si dant vias, nulla est
divinatio.</quote> Fac dare deos, quod absurdum est; quid <pb n="p.234"/>
refert, si accipere non possumus? Extremum <add>est</add>: <quote>Est
igitur divinatio.</quote> Sit extremum, effectum tamen
non est; ex falsis enim, ut ab ipsis didicimus, verum
effici non potest. Iacet igitur tota conclusio.
</p><milestone unit="chapter" n="52"/></div><div type="textpart" n="107" subtype="section"><p>

Veniamus nunc ad optumum virum, familiarem
nostrum, Cratippum. <quote>Si sine oculis</quote>, inquit, <quote>non
potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis, ut vera
cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium. Item igitur, si sine divinatione non
potest officium et munus divinationis exstare,
potest autem, cum quis divinationem habeat,
errare aliquando nec vera cernere, satis est
ad confirmandam divinationem semel aliquid
ita esse divinatum, nihil ut fortuito cecidisse
videatur; sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur divinationem confitendum
est.</quote> Festive et breviter; sed cum bis sumpsit, quod
voluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit,
id tamen, quod adsumit, concedi nullo modo potest.
</p></div><div type="textpart" n="108" subtype="section"><p><quote>Si</quote>, inquit, <quote>aliquando oculi peccent, tamen,
quia recte aliquando viderunt, inest in iis vis
videndi; item, si quis semel aliquid in divinatione dispexerit, is, etiam cum peccet, tamen
existumandus sit habere vim divinandi.</quote><milestone unit="chapter" n="53"/>Vide,
quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam
mihi non videntur. Oculi enim vera cernentes utuntur
natura atque sensu, animi, si quando vel vaticinando
vel somniando vera viderunt, usi sunt fortuna atque
casu; nisi forte concessuros tibi existumas eos, qui
somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium verum evaserit, non id fortuito accidisse. Sed
demus tibi istas duas sumptiones (ea quae <foreign xml:lang="greek">lh/mmata</foreign>
appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus),
adsumptio tamen (quam <foreign xml:lang="greek">pro/slhyin</foreign> iidem vocant) non
dabitur.

</p></div><div type="textpart" n="109" subtype="section"><p>Adsumit autem Cratippus hoc modo: <quote>Sunt <pb n="p.235"/>
autem innumerabiles praesensiones non fortuitae.</quote> At ego dico nullam (vide, quanta sit controversia); iam adsumptione non concessa nulla conclusio est. At impudentes sumus, qui, cum tam perspicuum sit, non concedamus. Quid est perspicuum?
<quote>Multa vera</quote>, inquit <quote>evadere.</quote> Quid, quod multo
plura falsa? Nonne ipsa varietas, quae est propria
fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse
docet? Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera
est (tecum enim mihi res est), non intellegis eadem
uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes
ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos?
quorum generum nullum est, ex quo non aliquid, sicut
praedictum sit, evaserit. Ergo aut ea quoque genera divinandi sunt, quae tu rectissume inprobas, aut,
si ea non sunt, non intellego, cur haec duo sint, quae
relinquis. Qua ergo ratione haec inducis, eadem illa
possunt esse, quae tollis.
</p><milestone unit="chapter" n="54"/></div><div type="textpart" n="110" subtype="section"><p>

Quid vero habet auctoritatis furor iste, quem divinum vocatis, ut, quae sapiens non videat, ea videat
insanus, et is, qui humanos sensus amiserit, divinos
adsecutus sit? Sibyllae versus observamus, quos illa
furens fudisse dicitur. Quorum interpres nuper falsa
quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur
eum, quem re vera regem habebamus, appellandum
quoque esse regem, si salvi esse vellemus. Hoc si
est in libris, in quem hominem et in quod tempus
est? callide enim, qui illa composuit, perfecit, ut,
quodcumque accidisset, praedictum videretur hominum
et temporum definitione sublata.

</p></div><div type="textpart" n="111" subtype="section"><p>Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut iidem versus alias in aliam
rem posse accommodari viderentur. Non esse autem
illud carmen furentis cum ipsum poe+ma declarat (est
enim magis artis et diligentiae quam incitationis et
motus), tum vero ea, quae <foreign xml:lang="greek">a)krostixi/s</foreign> dicitur, cum
deinceps ex primis <add>primi cuiusque</add> versus litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: Q. <hi rend="7">Ennius</hi> 
                     <pb n="p.236"/>
                     <hi rend="7">fecit</hi>. Id certe magis est attenti animi quam furentis.
</p></div><div type="textpart" n="112" subtype="section"><p>

Atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque sententiae primis litteris illius sententiae carmen omne praetexitur. Hoc scriptoris est, non furentis, adhibentis
diligentiam, non insani. Quam ob rem Sibyllam quidem sepositam et conditam habeamus, ut, id quod
proditum est a maioribus, iniussu senatus ne legantur
quidem libri valeantque ad deponendas potius quam
ad suscipiendas religiones; cum antistitibus agamus, ut
quidvis potius ex illis libris quam regem proferant,
quem Romae posthac nec di nec homines esse patientur.
	<milestone unit="chapter" n="55"/>
                     <quote rend="blockquote"><l>At multi saepe vera vaticinati, ut Cassandra:</l><l>Iamque mari magno  <gap reason="omitted"/> 
                        </l></quote>
eademque paulo post:
<quote xml:lang="greek"><l>Eheu videte  <gap reason="omitted"/> 
                        </l></quote>
Num igitur me cogis etiam fabulis credere?

</p></div><div type="textpart" n="113" subtype="section"><p>quae delectationis habeant, quantum voles, verbis sententiis,
numeris cantibus adiuventur; auctoritatem quidem nullam debemus nec fidem commenticiis rebus adiungere.
Eodemque modo nec ego Publicio nescio cui nec Marciis vatibus nec Apollinis opertis credendum existimo;
quorum partim ficta aperte, partim effutita temere
numquam ne mediocri quidem cuiquam, non modo
prudenti probata sunt.

</p></div><div type="textpart" n="114" subtype="section"><p>Quid? inquies, remex ille de
classe Coponii nonne ea praedixit, quae facta sunt?
Ille vero, et ea quidem, quae omnes eo tempore ne
acciderent timebamus. Castra enim in Thessalia castris conlata audiebamus, videbaturque nobis exercitus
Caesaris et audaciae plus habere, quippe qui patriae
bellum intulisset, et roboris propter vetustatem; casum autem proelii nemo nostrum erat quin timeret,
sed, ita ut constantibus hominibus par erat, non aperte.
Ille autem Graecus, quid mirum, si magnitudine timoris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente
atque a se ipse discessit? qua perturbatione animi,
quae, sanus cum esset, timebat ne evenirent, ea demens
<pb n="p.237"/>
 eventura esse dicebat. Utrum tandem, per deos
atque homines! magis veri simile est vesanum remigem an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me,
Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum inmortalium perspicere potuisse?
</p><milestone unit="chapter" n="56"/></div><div type="textpart" n="115" subtype="section"><p>

Sed iam ad te venio,
<quote rend="blockquote"><l>O/ sancte Apollo, qui úmbilicum cértum terrarum óbsides,</l><l>U/nde superstitiósa primum saéva evasit vóx fera.</l></quote>
Tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen inplevit
partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit
in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad
sortes referenda sit, partim ambiguis, et quae ad dialecticum deferendae sint. Nam cum illa sors edita est
opulentissumo regi Asiae:
<quote rend="blockquote"><l>Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim,</l></quote>
hostium vim se perversurum putavit, pervertit autem
suam.

</p></div><div type="textpart" n="116" subtype="section"><p>Utrum igitur eorum accidisset, verum oraclum
fuisset. Cur autem hoc credam umquam editum
Croeso? aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio?
Num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho
fingere Ennius? Quis enim est, qui credat Apollinis
ex oraculo Pyrrho esse responsum:
<quote rend="blockquote"><l>Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse?</l></quote>
Primum Latine Apollo numquam locutus est; deinde
ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo versus facere desierat; postremo,
quamquam semper fuit, ut apud Ennium est,
<quote rend="blockquote"><l>stolidum genus Aeacidarum,</l><l>Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes,</l></quote>
tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset,
<quote>vincere te Romanos</quote> nihilo magis in se quam in
Romanos valere; nam illa amphibolia, quae Croesum <pb n="p.238"/>
decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero
ne Epicurum quidem.
	<milestone unit="chapter" n="57"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="117" subtype="section"><p>Sed, quod caput est, cur isto
modo iam oracla Delphis non eduntur non modo
nostra aetate, sed iam diu, iam ut nihil possit esse
contemptius? Hoc loco cum urguentur, evanuisse aiunt
vetustate vim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret,
quo Pythia mente incitata oracla ederet. De vino aut salsamento putes loqui, quae evanescunt vetustate; de vi
loci agitur, neque solum naturali, sed etiam divina; quae
quo tandem modo evanuit? Vetustate, inquies. Quae
vetustas est, quae vim divinam conficere possit? quid
tam divinum autem quam adflatus e terra mentem ita
movens, ut eam providam rerum futurarum efficiat? ut
ea non modo cernat multo ante, sed etiam numero versuque pronuntiet. Quando ista vis autem evanuit? an
postquam homines minus creduli esse coeperunt?

</p></div><div type="textpart" n="118" subtype="section"><p>Demosthenes quidem, qui abhinc annos prope trecentos
fuit, iam tum <foreign xml:lang="greek">filippi/zein</foreign> Pythiam dicebat, id est
quasi cum Philippo facere. Hoc autem eo spectabat,
ut eam a Philippo corruptam diceret; <add>ex</add> quo licet existumare in aliis quoque oraculis Delphicis aliquid
non sinceri fuisse. Sed nescio quo modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle videntur quam se non ineptos. Evanuisse mavultis et
extinctum esse id, quod si umquam fuisset, certe aeternum esset, quam ea, quae non sunt credenda, non
credere.
</p><milestone unit="chapter" n="58"/></div><div type="textpart" n="119" subtype="section"><p>

Similis est error in somniis; quorum quidem defensio repetita quam longe est! Divinos animos censent esse nostros, eosque esse tractos extrinsecus, animorumque consentientium multitudine conpletum esse
mundum; hac igitur mentis et ipsius divinitate et
coniunctione cum externis mentibus cerni, quae sint
futura. Contrahi autem animum Zeno et quasi labi
putat atque concidere, id ipsum esse dormire. Iam
Pythagoras et Plato, locupletissimi auctores, quo in
somnis certiora videamus, praeparatos quodam cultu <pb n="p.239"/>
atque victu proficisci ad dormiendum iubent; faba
quidem Pythagorei utique abstinere, quasi vero eo
cibo mens, non venter infletur. Sed nescio quo modo
nihil tam absurde dici potest, quod non dicatur ab
aliquo philosophorum.

</p></div><div type="textpart" n="120" subtype="section"><p>Utrum igitur censemus dormientium animos per sene ipsos in somniando moveri
an, ut Democritus censet, externa et adventicia visione
pulsari? Sive enim sic est sive illo modo, videri possunt permulta somniantibus falsa pro veris. Nam et
navigantibus moveri videntur ea, quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina.
Quid dicam, insanis, quid ebriis quam multa falsa
videantur? Quodsi eius modi visis credendum non est,
cur somniis credatur, nescio. Nam tam licet de his
erroribus, si velis, quam de somniis disputare, ut ea,
quae stant, <add>si</add> moveri videantur, terrae motum significare dicas aut repentinam aliquam fugam, gemino
autem lucernae lumine declarari dissensionem ac seditionem <del>moveri</del>. Iam ex insanorum aut ebriorum
visis innumerabilia coniectura trahi possunt,
	<milestone unit="chapter" n="59"/>
                  </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>