<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:81-100</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:81-100</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="81" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quod</reg> si hoc apparet in bestiis, volucribus nantibus agrestibus, cicuribus feris, primum ut se ipsae diligant—id enim pariter cum omni animante nascitur —deinde, ut requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis—idque faciant cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani—quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex duobus!</said></p></div><div type="textpart" n="82" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="22"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sed</reg> plerique perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab eis desiderant. <reg>par</reg> est autem primum ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. <reg>in</reg> talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas <pb xml:id="p.190"/> amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis quibus ceteri serviunt imperabunt; deinde aequitate iustitiaque gaudebunt omniaque alter pro altero suscipiet; neque quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. <reg>nam</reg> maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam.</said></p></div><div type="textpart" n="83" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>itaque</reg> in eis perniciosus est error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam. <reg>virtutum</reg> amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret. <reg>quae</reg> si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum naturae bonum optimus beatissimusque comitatus. </said></p></div><div type="textpart" n="84" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>haec</reg> est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda—honestas gloria tranquillitas animi atque iucunditas; ut et, cum haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quod</reg> cum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus; ea vero neglecta qui se amicos habere arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum eos gravis aliquis casus experiri cogit.</said></p></div><div type="textpart" n="85" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quocirca</reg>, dicendum est enim saepius, cum iudicaris, diligere <pb xml:id="p.192"/> oportet; non, cum dilexeris, iudicare. <reg>sed</reg> cum multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et colendis; praeposteris enim utimur consiliis et acta agimus, quod vetamur vetere proverbio. <reg>nam</reg>, implicati ultro et citro vel usu diuturno vel etiam officiis, repente in medio cursu amicitias exorta aliqua offensione disrumpimus.</said></p></div><div type="textpart" n="86" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="23"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quo</reg> etiam magis vituperanda est rei maxime necessariae tanta incuria. <reg>una</reg> est enim amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt; quamquam a multis virtus ipsa contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat; honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! <reg>itemque</reg> cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem sentiunt; et ei qui ad rem publicam se contulerunt, et ei qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ei qui suum negotium gerunt otiosi; postremo ei qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia <pb xml:id="p.194"/> vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere.</said></p></div><div type="textpart" n="87" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>serpit</reg> enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui.</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quin</reg> etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. <reg>atque</reg> hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans omnium rerum quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet—quis tam esset ferreus qui eam vitam ferre posset cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo?</said></p></div><div type="textpart" n="88" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>verum</reg> ergo illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis senibus auditum: si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si aliquem cui narraret habuisset. Sic natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur, quod in amicissimo quoque dulcissimum est.</said></p><pb xml:id="p.196"/><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="24"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sed</reg> cum tot signis eadem natura declaret quid velit anquirat desideret, tamen obsurdescimus nescio quo modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus. <reg>est</reg> enim varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, tum ferre sapientis est. <reg>una</reg> illa subeunda<note>subeunda <emph rend="italic">edd.;</emph> sublevanda <emph rend="italic">aMSS.</emph> </note> est offensio ut et utilitas in amicitia et fides retineatur; nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum benevole fiunt.</said></p></div><div type="textpart" n="89" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sed</reg> nescio quo modo verum est, quod in Andria familiaris meus dicit: <quote rend="blockquote"><l>obsequium amicos, veritas odium parit.</l></quote> <reg>molesta</reg> veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit; maxima autem culpa in eo, qui et veritatem aspernatur et in fraudem obsequio impellitur.</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>omni</reg> igitur hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat. <reg>in</reg> obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter utimur, comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est; aliter enim cur tyranno, aliter cum amico vivitur. <pb xml:id="p.198"/> </said></p></div><div type="textpart" n="90" subtype="section"><p><milestone unit="section" n="90?"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge">Cuius autem aures clausae veritati sunt, uta ab amico verum audire nequeat, huius salus desperanda est. <reg>scitum</reg> est enim illud Catonis, ut multa: melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur; illos verum saepe dicere, hos numquam. <reg>atque</reg> illud absurdum, quod ei, qui monentur, eam molestiam quam debent capere non capiunt, ear capiunt qua debent vacare. <reg>peccasse</reg> enim se non anguntur, obiurgari moleste ferunt; quod contra oportebat delicto dolere, correctione gaudere.</said></p></div><div type="textpart" n="91" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="25"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>ut</reg> igitur et monere et moneri proprium est verae amicitiae, et alterum libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem blanditiam assentationem: quamvis enim multis nominibus est hoc vitium notandum levium hominum atque fallacium, ad voluptatem loquentium omnia, nihil ad veritatem.</said></p></div><div type="textpart" n="92" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>cum</reg> autem omnium rerum simulatio vitiosa est, tollit enim iudicium veri idque adulterat, tum amicitiae repugnat maxime; delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non potest. <reg>nam</reg> cum amicitiae vis sit in eo ut unus quasi animus fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque semper, sed varius commutabilis multiplex?</said></p></div><div type="textpart" n="93" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quid</reg> enim <pb xml:id="p.200"/> potest esse tam flexibile, tam devium, quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur? <quote rend="blockquote">negat quis, nego; ait, aio; postremo imperavi egomet mihi omnia assentari,</quote> ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est. </said></p></div><div type="textpart" n="94" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>multi</reg> autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum<note>quorum <emph rend="italic">Reid;</emph> horum <emph rend="italic">MfSS.</emph> </note> est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas.</said></p></div><div type="textpart" n="95" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>secerni</reg> autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris. <reg>contio</reg>, quae ex imperitissimis constat, tamen iudicare solet, quid intersit inter popularem, id est assentatorem et levem civem, et inter constantem et verum et gravem.</said></p></div><div type="textpart" n="96" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quibus</reg> blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis! <reg>dissuasimus</reg> nos, sed nihil de me, de Scipione dicam libentius. <reg>quanta</reg> illi, di immortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas! ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres. <reg>sed</reg> affuistis, et est in manibus oratio. <reg>itaque</reg> lex popularis suffragiis populi repudiata est.</said></p><pb xml:id="p.202"/><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>atque</reg>, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur; cooptatio enim collegiorum ad populi beneficium transferebatur. (Atque is primus instituit in forum versus agere cum populo.) Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat. <reg>atque</reg> id actum est praetore me, quinquennio ante quam consul sum factus. <reg>ita</reg> re magis quam summa auctoritate causa illa defensa est.</said></p></div><div type="textpart" n="97" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="26"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quod</reg> si in scena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur? <reg>in</reg> qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam vere fiat ignores. <reg>quamquam</reg> ista assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur. <reg>ita</reg> fit ut is assentatoribus patefaciat auris suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se maxime ipse delectet.</said></p></div><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>omnino</reg> est amans sui virtus; optime enim se ipsa novit quamque amabilis sit intellegit: ego autem <pb xml:id="p.204"/> non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione. <reg>virtute</reg> enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt. <reg>hos</reg> delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putant. <reg>nulla</reg> est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est. <reg>nec</reg> parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites gloriosi. <quote rend="blockquote"><l>magnas vero agere gratias Thais mihi?</l></quote> <reg>satis</reg> erat respondere <q>magnas.</q> <q><reg>ingentis</reg>,</q> inquit Semper auget assentator id, quod is, cuius ad voluntatem dicitur, volt esse magnum.</said></p></div><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem, quamquam blanda ista vanitas apud eos valet, qui ipsi illam adlectant et invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant ne callida assentatione capiantur.</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>aperte</reg> enim adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors: callidus ille et occultus ne se insinuet studiose cavendum est. <reg>nec</reg> enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur. <reg>quid</reg> autem turpius quam illudi? <reg>quod</reg> ut ne accidat magis cavendum est: <pb xml:id="p.206"/> <quote rend="blockquote"><l>ut me hodie ante omnis comicos stultos sense</l><l>versaris atque illusseris lautissime!</l></quote> </said></p></div><div type="textpart" n="100" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>haec</reg> enim etiam in fabulis stultissima persona est improvidorum et credulorum senum.</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sed</reg> nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientium—de hac dico sapientia, quae videtur in hominem cadere posse—ad levis amicitias defluxit oratio. <reg>quam</reg> ob rem ad  illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.</said></p><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="27"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>virtus</reg>, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias et conservat. <reg>in</reg> ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia; quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, ex quo exardescit sive amor sive amicitia; utrumque enim dictum<note>dictum <emph rend="italic">edd.;</emph> ductum <emph rend="italic">PDE.</emph> </note> est ab amando, Amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere quem ames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita. <reg>quae</reg> tamen ipsa ecflorescit ex amicitia, etiam si tu eam minus secutus sis.</said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>