<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:61-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:61-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="61" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="17"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge">His igitur finibus utendum arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium rerum consiliorum voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam si qua fortuna accident ut minus iustae amicorum voluntates adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae dari venia possit. <reg>nec</reg> vero neglegenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium, quam blanditiis et assentando colligere turpe est; virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est.</said></p><pb xml:id="p.172"/></div><div type="textpart" n="62" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sed</reg>—saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia—querebatur quod omnibus in rebus homines diligentiores essent; capras et ovis quot quisque haberet dicere posse, amicos quot haberet non posse dicere; et in illis quidem parandis adhibere curam, in amicis eligendis neglegentis esse nec habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos, qui ad amicitiam essent idonei, iudicarent. <reg>sunt</reg> igitur firmi et stabiles et constantes eligendi, cuius generis est magna penuria; et iudicare difficile est sane nisi expertum, experiendum autem est in ipsa amicitia: ita praecurrit amicitia iudicium tollitque experiendi potestatem.</said></p></div><div type="textpart" n="63" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>est</reg> igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiae, quo utamur, quasi equis temptatis, sic amicitia, aliqua parte periclitatis moribus amicorum. <reg>quidam</reg> saepe in parva pecunia perspiciuntur quam sint leves; quidam autem, quos parva movere non potuit, cognoscuntur in magna. <reg>sin</reg> vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint? <reg>imbecilla</reg> enim est natura ad contemnendam potentiam, quam etiam si neglecta amicitia consecuti sint, obscuratum <pb xml:id="p.174"/> iri arbitrantur, quia non sine magna causa sit neglecta amicitia.</said></p></div><div type="textpart" n="64" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>itaque</reg> verae amicitiae difficillime reperiuntur in eis, qui in honoribus reque publica versantur. <reg>ubi</reg> enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo? <reg>quid</reg>? haec ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates, ad quas non est facile inventu qui descendant. <reg>quamquam</reg> Ennius recte: <quote rend="blockquote"><l>amicus certus in re incerta cernitur;</l></quote> tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque convincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt. <reg>qui</reg> igitur utraque in re gravem constantem stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene divino.</said></p></div><div type="textpart" n="65" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="18"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>firmamentum</reg> autem stabilitatis constantiaeque est eius quam<note>quam <emph rend="italic">MSS.,</emph> quem <emph rend="italic">Reid.</emph> </note> in amicitia quaerimus fides est; nihil est enim stabile, quod infidum est. <reg>simplicem</reg> praeterea et communem et consentientem, id est, qui rebus isdem moveatur, elegi par est; quae omnia pertinent ad fidelitatem. <reg>neque</reg> enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque <pb xml:id="p.176"/> consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. <reg>addendum</reg> eodem est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam. <reg>ita</reg> fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse.</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>est</reg> enim boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, haec duo tenere in amicitia: primum, ne quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel odisse magis ingenui est quam fronte occultare sententiam; deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico esse violatum.</said></p></div><div type="textpart" n="66" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>accedat</reg> huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. <reg>tristitia</reg> autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.</said></p></div><div type="textpart" n="67" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="19"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>exsistit</reg> autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. <reg>indigna</reg> homine dubitatio; non enim debent esse amicitiarum, sicut aliarum rerum, satietates; veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum <pb xml:id="p.178"/> sit.</said></p></div><div type="textpart" n="68" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>novitates</reg> autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. <reg>quin</reg> in ipso<note>quin in ipso <emph rend="italic">Bennett from Cornell MS.;</emph> qui in ipso <emph rend="italic">P;</emph> quin et in ipso <emph rend="italic">GBESV; Reid has</emph> ipso equo.</note> equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo; nec vero in hoc, quod est animal, sed in eis etiam, quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.</said></p></div><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sed</reg> maximum est in amicitia superiorem parem esse inferiori. <reg>saepe</reg> enim excellentiae quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. <reg>numquam</reg> se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis. Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnis per se posse esse ampliores volebat.</said></p></div><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quod</reg> faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis ingeni fortunae consecuti sunt, impertiant ea suis communicentque cum proximis; ut, si parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant imbecilliore vel animo vel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati. <reg>ut</reg> in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem <pb xml:id="p.180"/> stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventi, retinent tamen caritatem in pastores, quos patres multos annos esse duxerunt. <reg>quod</reg> est multo profecto magis in veris patribus certisque faciendum. <reg>fructus</reg> enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum in proximum quemque confertur.</said></p></div><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="20"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>ut</reg> igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari. <reg>quorum</reg> plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis si habere se putant quod officiose et amice et cum labore, aliquo suo factum queant dicere. <reg>odiosum</reg> sane genus hominum officia exprobrantium, quae meminisse debet is, in quem collata sunt, non commemorare qui contulit. </said></p></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem, ut ei, qui superiores sunt, submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. <reg>sunt</reg> enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant—quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis, sed etiam opera<note>opera <emph rend="italic">Reid;</emph> opere <emph rend="italic">MSS.</emph> </note> levandi sunt.</said></p></div><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>tantum</reg> autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas atque <pb xml:id="p.182"/> adiuves, sustinere. <reg>non</reg> enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit. <reg>quod</reg> si etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen quid ille possit sustinere.</said></p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>omnino</reg> amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt; nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. <reg>isto</reg> enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt. <reg>qui</reg> neglegendi quidem non sunt, sed alio quodam modo aestimandi<note>aestimandi <emph rend="italic">Mommsen’s conjec. for</emph> est <emph rend="italic">or</emph> est. et <emph rend="italic">Mss.</emph> </note> ; aliter amicitiae stabiles permanere non possunt. <reg>disparis</reg> enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia.</said></p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>recte</reg> etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum. <reg>nec</reg> enim, ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere <pb xml:id="p.184"/> potuisset, si Lycomedem, apud quem erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedientem audire voluisset. <reg>et</reg> saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis; quas qui impedire volt, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus.</said></p></div><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>atque</reg> in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari.</said></p><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="21"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>est</reg> etiam quaedam calamitas in amicitiis dimittendis non numquam necessaria—iam enim a sapientium familiaritatibus ad volgaris amicitias oratio nostra delabitur. <reg>erumpunt</reg> saepe vitia amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia. <reg>tales</reg> igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.</said></p></div><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sin</reg> autem aut morum aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta erit, aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit (loquor enim iam, <pb xml:id="p.186"/> ut paulo ante dixi, non de sapientium, sed de communibus amicitiis) cavendum erit ne non solum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur. <reg>nihil</reg> enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris. <reg>ab</reg> amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio; propter dissensionem autem, quae erat in re publica, alienatus est a collega nostro Metello; utrumque egit graviter ac moderate<note>graviter ac moderate <emph rend="italic">Reid;</emph> graviter auctoritate <emph rend="italic">MSS.</emph> </note> et offensione animi non acerba.</said></p></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant, sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse videantur. <reg>cavendum</reg> vero ne etiam in gravis inimicitias convertant se amicitiae ex quibus iurgia maledicta contumeliae gignuntur. <reg>quae</reg> tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur, iniuriam.</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>omnino</reg> omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve non dignos.</said></p></div><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>digni</reg> autem sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa cur diligantur. <reg>rarum</reg> genus! et quidem omnia praeclara, rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. <reg>sed</reg> plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi <pb xml:id="p.188"/> quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.</said></p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>ita</reg> pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia per se et propter se expetita,nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae et qualis et quanta sit. <reg>ipse</reg> enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per se quisque sibi carus est; quod nisi idem in amicitiam transferetur, verus amicus numquam reperietur: est enim is qui est tamquam alter idem.</said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>