<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat1:3.81-3.84</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat1:3.81-3.84</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="81" subtype="section"><p>
</p><p>Tractatum<note>tractum GV<hi rend="sup">1</hi>
                     </note> est autem a nobis id genus aegritudinis,
quod unum est omnium maxumum, ut eo sublato reliquorum remedia ne magnopere quaerenda arbitraremur. sunt enim certa, quae de paupertate certa, quae
de vita inhonorata et ingloria dici soleant; separatim
certae scholae sunt de exilio, de interitu patriae, de
servitute, de debilitate,<note>dibilitate R<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>
                     </note> de caecitate, de omni casu, in
quo nomen poni solet calamitatis.<note><w>calamitatis</w> tatis V<hi rend="sup">c</hi> 
                        <hi rend="italics">in r.</hi>
                     </note> haec Graeci in singulas scholas et in singulos libros dispertiunt; opus enim
quaerunt (quamquam plenae disputationes<note>planae disputationis <foreign xml:lang="greek">W</foreign> 
                        <hi rend="italics">corr. Turn.</hi> delectationis summae.
Tamen V (mae T <hi rend="italics">atque ultima hasta litterae</hi> m <hi rend="italics">antecedentis
in r.</hi>
                        <hi rend="sup">2</hi>)</note> delectationis sunt);

</p></div><div type="textpart" n="82" subtype="section"><p>et tamen, ut medici<note>uti<figure/>medici K (<hi rend="italics">er.</hi> n)</note> toto corpore curando
minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, <add>sustulit</add>
                     <note>aegritudinem sustulit
tamen si X (sustullit G<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi> condoluit tamen si K<hi rend="sup">1</hi> medenturaegr. sustulit <hi rend="italics">add.</hi>
                        <hi rend="sup">c</hi>) <hi rend="italics">corr. Keil, Quaest. Tull. p. XVIII</hi>
                     </note> etiam, si quis error alicunde<note>alicunde <hi rend="italics">Ern.</hi> aliunde</note> extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit,<note>pupigit G<hi rend="sup">1</hi>R<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>
                     </note> si quid tenebrarum obfudit exilium,<note>exsilium GV<hi rend="sup">1</hi>
                     </note> aut eorum quae<note>quaeque (quaeque G) modo X <hi rend="italics">corr.</hi> 
                        <foreign xml:lang="greek">s</foreign>
                     </note> modo dixi si quid<note><w>si quid</w> sicut K</note> extitit. etsi singularum rerum sunt propriae consolationes,
<pb n="p.359"/>
 de quibus audies tu quidem, cum voles. sed ad
eundem fontem revertendum est, aegritudinem omnem
procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra
suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio,
sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum,
cum id decreverimus ita fieri oportere.

</p></div><div type="textpart" n="83" subtype="section"><p>Hoc detracto,
quod totum est voluntarium, aegritudo erit sublata
illa<note><w>ilia</w> ita G<hi rend="sup">1</hi>
                     </note> maerens, morsus tamen<note><w>tamen</w> tantum <hi rend="italics">Bentl. sed cf. p. 323, 11 quo Cic. hic respicit</hi>
                     </note> et contractiuncula quaedam<note>contractiuncuculae quaedam (quadam G quandam V<hi rend="sup">1</hi>) relinquentur <foreign xml:lang="greek">W</foreign> 
                        <hi rend="italics">Non.</hi>
(relincuntur) <hi rend="italics">corr. Bentl. cf. 9</hi> hanc <hi rend="italics">et Sen. ad Marc. 7, 1</hi>
                     </note> animi relinquetur.<note>hoc... 9 relinquentur <hi rend="italics">Non. 92, 24</hi>
                     </note> hanc dicant sane naturalem,
dum aegritudinis nomen absit grave taetrum funestum, quod cum sapientia esse atque, ut ita dicam, habitare nullo modo possit. At quae<note>at quae <hi rend="italics">Bentl.</hi> atque</note> stirpes sunt aegritudinis, quam multae, quam amarae! quae ipso<note>ipso <hi rend="italics">om.</hi> V</note> trunco
everso omnes eligendae<note>elidendae R<hi rend="sup">2</hi>
                     </note> sunt et, si necesse erit, singulis
disputationibus. superest enim nobis hoc, cuicuimodi<note><w>cuicuimodi</w> cuiusmodi V<hi rend="sup">3</hi>
                     </note>
est, otium. sed ratio una omnium est aegritudinum,
plura<note>sed plura H</note> nomina. nam et invidere aegritudinis est et
aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari,<note>sollicitari <hi rend="italics">add.</hi> G<hi rend="sup">2</hi>
                     </note> dolere,<note>dolore V</note> in
molestia esse, adflictari, desperare.

</p></div><div type="textpart" n="84" subtype="section"><p>Haec omnia definiunt Stoici, eaque verba quae dixi singularum rerum<note><hi rend="italics">St. fr. 3, 419</hi></note>
sunt, non, ut videntur, easdem res significant, sed aliquid differunt; quod alio loco<note>alio loco <hi rend="italics">cf. IV, 16</hi>
                     </note> fortasse tractabimus.
haec<note>hae V<hi rend="sup">2</hi>
                     </note> sunt illae fibrae stirpium, quas initio dixi, persequendae et omnes eligendae,<note><hi rend="italics">et</hi> 25 eligendae X (<hi rend="italics">cf. Colum. 4, 5 Varro rust. 1, 47</hi>) eliciendae V<hi rend="sup">c</hi>
                     </note> ne umquam ulla possit
existere. magnum opus et difficile, quis negat? quid <pb n="p.360"/>
autem praeclarum non idem arduum? sed tamen id se
effecturam philosophia profitetur, nos modo curationem eius recipiamus.<note>denique ratio una ... 360, 3 recipiamus H</note>
                  </p><p>Verum haec quidem<note>verum quidem haec <foreign xml:lang="greek">W</foreign> 
                        <hi rend="italics">corr. We.</hi> actenus K<hi rend="sup">1</hi>R<hi rend="sup">1</hi>
                     </note> hactenus, cetera, quotienscumque voletis, et hoc loco et aliis parata vobis erunt.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>