<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:41-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:41-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p>Quae autem
sumunt ut concludant id quod volunt, ex his duo sibi
putant concedi (neque enim quisquam repugnat); ea
sunt haec: quae visa falsa sint ea percipi non posse;
et alterum: inter quae visa nihil intersit, ex is non
posse alia talia esse ut percipi possint alia ut<note>alia aut A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> non
possint. reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo: unum, quae videantur eorum
alia vera esse alia falsa; alterum, omne visum quod
sit a vero tale esse quale etiam a falso possit esse.

</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p>haec duo proposita non praetervolant sed ita dilatant
ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam.
dividunt enim in partes et eas quidem magnas, primum in sensus, deinde in ea quae ducuntur<note>dicuntur A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> a sensibus
et ab omni consuetudine, quam<note>quae <hi rend="italics">Dav.</hi>
                  </note> obscurari volunt; tum
perveniunt ad eam partem ut ne ratione quidem et
coniectura ulla res percipi possit. haec autem universa
concidunt etiam minutius. ut enim de sensibushesterno
sermone vidistis item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere

<pb n="p.48"/>

iis omnibus quae visa sint veris adiuncta esse falsa
quae a veris nihil differant; ea cum talia sint non
posse conprendi.</p><milestone unit="chapter" n="14"/><p/></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p>Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt
remotissimam. definitiones enim et partitiones et
horum<note>harum <hi rend="italics">Lb.</hi>
                  </note> luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque<note>dissimilitudines <hi rend="italics">om.</hi> AB, que <hi rend="italics">del.</hi> A<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> et earum tenuis et acuta distinctio
fidentium est hominum illa vera et firma et certa
esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo
magis vera illa esse quam falsa. quid enim agant, si
cum aliquid definierint<note>definient B</note> roget eos quispiam num illa
definitio possit in aliam rem transferri quamlubet:<note>quam iubet A<hi rend="sup">1</hi>VB<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> si
posse dixerint, quid <del>enim<note><hi rend="italics">del. Asc.</hi><hi rend="sup">2</hi></note>
                  </del> dicere habeant cur ila vera
definitio sit; si negaverint, fatendum sit, quoniam †vel
illa vera†<note>vero V<hi rend="sup">1</hi> a vero V<hi rend="sup">2</hi>; vel <hi rend="italics">om. dett. Dav.</hi> vel illa <hi rend="italics">del. Kay.</hi> vera <hi rend="italics">om. Ven.</hi> vel vera <hi rend="italics">del. Ha.</hi>
                  </note> definitio transferri non possit in falsum,
quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod
minime illi volunt. Eadem dici poterunt<note>poterunt M<hi rend="sup">2</hi> -rint A<hi rend="sup">2</hi>B potuerint A<hi rend="sup">1</hi>V</note> in omnibus
partibus.
</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p>si enim dicent ea de quibus disserent<note>disserant <hi rend="italics">Ern.</hi>
                  </note> se
dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur; sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt
longius progredi: occurretur enim, sicut occursum est.
Nam concludi argumentum non potest nisi is quae
ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa
eiusdem modi nulla possint esse. ergo si rebus conprensis et perceptis nisa<note>insa <hi rend="italics">dett. Man.</hi> uisa AVB</note> et progressa ratio hoc efficiet,
nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam
quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis

<pb n="p.49"/>

est istorum oratio qui omnia non tam esse quam
videri volunt? Maxime autem convincuntur cum haec
duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum
volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem,
inter falsa visa et vera nihil interesse. at primum
sumpseras tamquam interesset: ita priore<note>priori A<hi rend="sup">2</hi>VB<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> posterius,
posteriore<note>posteriori A<hi rend="sup">2</hi>V<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> superius convincitur.<note>conuincitur <hi rend="italics">Pl.</hi> coniungitur AV<hi rend="sup">1</hi>B non i- V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note>
               </p><p/></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p>Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil
nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus.
Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis
magnam habet vim, ut<note><hi rend="italics">cf. p. 35, 21</hi></note> ipsa per sese ea quae sint
nobis ita ut sint indicet. sed tamen ut maneamus
in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam
opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara
sint ipsa per sese quasi praestrigiis<note>praestigiis A<hi rend="sup">2</hi>V<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi><hi rend="italics">V</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> quibusdam et
captionibus depellamur. nam qui voluit subvenire
erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri
cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit;<note>proficit A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.

	<milestone unit="chapter" n="15"/>
	              </p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p>Quam ob rem cum
duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra conparanda. adversantur<note>adversatur <hi rend="italics">dett. Ald.</hi>
                  </note> enim primum quod parum defigunt animos
et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta
luce ea circumfusa sint<note>sint <hi rend="italics">Dav.</hi> sunt AVB</note> possint agnoscere; alterum
est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere
non possunt desciscunt a veritate. oportet igitur et
ea quae pro perspicuitate responderi possunt<note>possint <hi rend="italics">Mue.</hi>
                  </note> in
promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum

<pb n="p.50"/>

captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.
</p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p>Exponam igitur generatim argumenta eorum,
quoniam ipsi etiam illi<note>illa B<hi rend="sup"><hi rend="italics">c</hi></hi>
                  </note> solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse quae
omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur,
eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint.
'nam cum dicatis' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo,
velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis
auspiciis extis declarentur' (haec enim aiunt probari
a<note>a <hi rend="italics">om.</hi> V</note> Stoicis, quos contra disputant) — quaerunt<note>quaerunt <add>ergo</add> 
                     <hi rend="italics">Reid</hi>
                  </note> quonam
modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit
probabilia, quae autem plane proxume<note><hi rend="italics">aut</hi> plane <hi rend="italics">aut</hi> prox. <hi rend="italics">del. Dur.</hi>
                  </note> ad verum
accedant<note>accedant <hi rend="italics">Lb.</hi> -unt AVB</note> efficere non possit, aut si ea quoque possit
cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur
tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit<note><add>inter</add> sit <hi rend="italics">Lb.</hi>
                  </note> omnino.

</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p>'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea
declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel
dormientibus vel furiosis videntur non †inquam veri
simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non
internoscat vera illa visa sint<note>nonnumquam (A<hi rend="sup">2</hi>), v. s. est <hi rend="italics">Mdv.,</hi> non in <add>tellegitis</add> quam <hi rend="italics">Pl.</hi>
                  </note> anne falsa, sed ut in
is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et
exalbescerent vel ipsi per se motu<note>motus B<hi rend="sup">1</hi>
                     <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>
                  </note> mentis aliquo vel
obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui
distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam
interesset <add>inter</add>
                  <note><hi rend="italics">add.</hi> A<hi rend="sup">2</hi> 
                     <add>in</add> B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> intestinum et oblatum. 'Postremo
si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio
est; sin autem sunt, cur non etiam quae non facile
internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem<note>sapiente A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi> -tis B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> in furore sustinere
se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio
appareat.'</p><milestone unit="chapter" n="16"/><p/></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p>Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem

<pb n="p.51"/>

et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei
disputatio. mihi autem non idem faciundum puto sed
ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur
aut demitur: soritas hoc vocant, qui<note>quia <hi rend="italics">dett. Lb.</hi>
                  </note> acervum efficiunt
uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus.
sic enim ascenditis: 'si tale visum obiectum est a
deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde
veri simile; cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo
ut nihil inter hoc et illud intersit.' huc si perveneris
me tibi primum quidque concedente, meum vitium
fuerit, sin ipse tua sponte processeris, tuum.
</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p>quis enim
tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum
esse si possit? quo modo autem sumis ut si quid
cui simile esse possit; sequatur ut etiam difficiliter
internosci possit, deinde ut ne internosci quidem,
postremo ut eadem sit?<note>idem sit B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note>
                  <note>eadem sint <hi rend="italics">dett. Asc. an intellegitur res</hi>?</note> et<note><w>et</w> ut V<hi rend="sup">2</hi>F<hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> si lupi canibus similes,
eosdem<note>codem AV<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> dices ad extremum? et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et
artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur
adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia
quidem videmus? nihil est enim quod e<note>quod de A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> suo genere
in aliud genus transferri possit; at<note>posset at A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">1</hi> posse dat <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> si efficeretur ut
inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno;

</p></div><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p>quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive
per vinum sive per insaniam. nam ab omnibus eius-

<pb n="p.52"/>

dem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere
debemus, abesse dicemus.<note>perspicuitatem ... dicamus <hi rend="italics">non. p. 139</hi> (mordicus)</note> quis enim, cum sibi fingit
aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse
commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit
inter perspicua et inania? eadem ratio est somniorum.
num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba
vicino suo ambulavisset, dixisse 'visus sum mihi cum
Galba ambulare'?<note><hi rend="italics">Enn. ann. 6</hi></note> at cum somniavit ita narravit 'visus
Homerus adesse poeta',<note><hi rend="italics">Enn. frg. var. 45</hi></note> idemque in Epicharmo 'nam
videbar somniare med ego<note>med ego <hi rend="italics">Man.</hi> me et ego AVB memet <hi rend="italics">Gul.</hi> ego memet <hi rend="italics">Leo Gesch. d. röm. Lit. 1, 200 n. 7</hi>
                  </note> esse mortuum'. itaque simul
ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita
habemus ut ea quae in foro gessimus.

	<milestone unit="chapter" n="17"/>
               </p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p>'At enim dum
videntur, eadem est in somnis species eorum quae<note>eorum quae AV eorumque B <add>et</add> eorum quae <hi rend="italics">Lb.</hi>
                  </note>
vigilantes videmus.' Primum interest, sed id omittamus; illud enim dicimus, non eandem esse vim
neque integritatem dormientium et vigilantium nec
mente nec sensu. ne vinulenti quidem quae faciunt
eadem adprobatione faciunt qua sobrii: dubitant haesitant revocant se interdum iisque quae videntur inbecillius adsentiuntur, cumque edormierunt<note>edormiuerunt AV</note> illa visa
quam levia fuerint intellegunt. quod idem contingit
insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur
sentiant atque illa dicant Alcmeonis 'sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu'.<note><hi rend="italics">Enn. scen. 34</hi></note>
               </p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p>'At enim
ipse<note><hi rend="italics">cf. p. 50, 29</hi></note> sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa
pro veris.' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus
ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos
est. si enim inter visa <add>** nihil interesset</add>,<note><hi rend="italics">add.</hi> V<hi rend="sup">2</hi>; <add>perspicus et inania n. i.</add>?</note> aut semper

<pb n="p.53"/>

sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt
confundere. quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium
furiosorum ebriosorum: illud adtendimus, in hoc omni
genere quam inconstanter loquamur? non enim proferremus<note>proferremus <hi rend="italics">Ven.</hi> -fere- AVB<hi rend="sup">c</hi> -fera- B<hi rend="sup">p</hi>
                  </note> vino aut somno oppresses aut mente captos
tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui
essent aliter adfecti, tum nihil interesse.
</p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p>Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt?
(ea dico incerta quae <foreign xml:lang="greek">a)/dhla</foreign> Graeci.) si enim res se
ita habeat<note>habeat <hi rend="italics">Goer. fin. 1, 25</hi> -ant AVB</note> ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut
insano an<note>an <add>ut</add> 
                     <hi rend="italics">Lb.</hi>
                  </note> sano, cui possit exploratum esse de sua
sanitate? quod velle efficere non mediocris insania<note>insaniae V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note>
est. Similitudines vero aut geminorum aut signoruni
anulis inpressorum pueriliter consectantur. quis enim
nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis
in rebus appareant. sed si satis est ad tollendam
cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non
estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur
id potius contenditis quod rerum natura non patitur,
ut non suo quidque genere<note><add>in</add> suo <hi rend="italics">Ha.</hi> 
                     <add>in</add> gen. <hi rend="italics">Lb.</hi>
                  </note> sit tale quale est, nec sit<note>sit<hi rend="sup">2</hi>] sic A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note>
in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas? ut †sibi<note><w>sibi</w> si vis <hi rend="italics">Dav.</hi>
                  </note> sint et ova ovorum et apes apium
simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi vis in
geminis? conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras;
</p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p>tu autem vis eosdem plane esse
non similes, quod fieri nullo modo potest.
<milestone n="(55)" unit="section"/>Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia inridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et
ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et
quidem sic quosdam inter sese<note>inter se B<hi rend="sup">1</hi> interese V<hi rend="sup">1</hi> inter se esse V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> non solum similes sed

<pb n="p.54"/>

undique perfecte et absolute ita<note>ita <hi rend="italics">del. Chr.</hi>
                  </note> pares ut inter eos
nihil prorsus intersit, et eo quidem mnumerabiles **<note><add>etiam soles lunas maria terras, singulas denique res,</add><hi rend="italics">Pl.</hi></note>
itemque homines. deinde postulas ut, si mundus ita
sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro
mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil
intersit. 'cur enim' inquies 'ex illis individuis, unde
omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis
et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse sed etiam sint, in
hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?'
Primum quiderm me ad Democritum vocas;

	<milestone unit="chapter" n="18"/>
               </p></div><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p>cui non
adsentior potius †quare fallar† potest<note>potius AV<hi rend="italics">B</hi>
                     <hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">B</hi><hi rend="sup">1</hi></del>; quale fallor B; potiusque refellam A<hi rend="sup">2</hi> -refello V<hi rend="sup">2</hi>; potest AV<hi rend="sup">1</hi>B propter V<hi rend="sup">2</hi>. potius quam re fallar <add>minime perspicua; inde autem quod efficis id ipsum redarguere atque refellere</add> potest <hi rend="italics">Pl.</hi>
                  </note> id quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum
singulas proprietates esse. fac enim antiquos<note>antiquo A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi> -ico B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> illos
Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? 'non cognoscebantur foris': at<note>at<hi rend="sup">1</hi>] ad B<hi rend="sup">1</hi> a A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> domi; 'non ab alienis': at a suis.
an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam
putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine 20
adhibita tam facile internosceremus <add>ut</add> ne minimum<note>uti ne minimum <hi rend="italics">dett. Ald.</hi> uti minimum A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi> ne minimum V<hi rend="sup">2</hi> nimium <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note>
quidem similes viderentur.
</p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p>Hic pugnes licet, non repugnabo, quin etiam concedam ilium ipsum sapientem,
de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes<note>similises B<hi rend="sup">1</hi> -lis esse B<hi rend="sup">2</hi> -les esse A<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> occurrant quas non habeat<note>habeant A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> dinotatas, retenturum adsensun
nec umquam ulli viso adsensurum nisi quod tale
fuerit quale falsum esse non possit. sed et ad<note>et ad V<hi rend="sup">2</hi> et V<hi rend="sup">1</hi> ad A<hi rend="sup">2</hi>B<del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> ceteras
res habet quandam artem qua vera a falsis possit
distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus

<pb n="p.55"/>

est: ut mater geminos. internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si adsueveris. videsne ut
in proverbio sit ovorum inter se similitudo: tamen
hoc accepimus, Deli fuisse complures salvis rebus illis,
qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent;
ii cum ovum inspexerant quae id gallina peperisset
dicere solebant.<note>qui ... solerent (idem <hi rend="italics">add.</hi> B<hi rend="sup">A</hi>) libro II cum ovum ... quae (id <hi rend="italics">om.</hi>) ... solebant <hi rend="italics">Non. p. 117</hi> (gallinas). <hi rend="italics">cf. Plain. nat. 10, 155</hi>
                  </note>
               </p></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p>Neque id est<note>id est B<hi rend="sup">2</hi> idem AVB<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> contra vos;<note>nos F</note> nam vobis<note>nobis <hi rend="italics">dett. Rom. Ven.</hi>
                  </note>
satis esset<note>esset <hi rend="italics">vel</hi> esse posset <hi rend="italics">Pl.</hi> est ex A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi> est A<hi rend="sup">2</hi>V<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi> (ouo V<hi rend="sup">1</hi>)</note> ova illa non internoscere; nihilo<note>nihilo <hi rend="italics">Lb.</hi> nihil AVB</note> enim magis
adsentirer<note>adsentirer <hi rend="italics">Pl.</hi> -rep AB<hi rend="sup">2</hi> -rep V<hi rend="sup">1</hi> -rep B<hi rend="sup">1</hi> -ri potest V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> hoc illud esse quam si inter illa omnino
nihil interesset.<note>interesse A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> habeo enim regulam, ut talia visa
vera iudicem qualia falsa esse non possint; ab hac
mihi non licet transversum ut aiunt digitum discedere,
ne confundam<note>necfundam B<hi rend="sup">1</hi> nec conf- V<hi rend="sup">1</hi> non conf- A<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> omnia; veri enim et falsi non modo
cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit. Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis
dicere, cum visa in animos<note>animis <hi rend="italics">dett. Lb.</hi> -mo <hi rend="italics">Mue.</hi>
                  </note> inprimantur, non vos id
dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter
species et quasdam formas<note>et quasi f. <hi rend="italics">Wa.</hi>
                  </note> eorum. quasi vero non specie visa iudicentur; quae fidem nullam habebunt
sublata veri et falsi nota.
</p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p>Illud vero perabsurdum
quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini. primum qui potestis non inpediri, cum a veris
falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum
sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est
<foreign xml:lang="greek">e)poxh\</foreign>
                  <note>epochei idem B -cheidem V<hi rend="sup">1</hi> -cheidae V<hi rend="sup">2</hi> 
                     <hi rend="italics">cf. testim.</hi>
                  </note> id est adsensionis retentio, in qua melius sibi
constitit Arcesilas, si vera stunt quae de Carneade
non nulli existimant. si enim percipi nihil potest,

<pb n="p.56"/>

quod utrique visum est, tollendus adsensus est; quid
enim est tam futtile quam quicquam adprobare non
cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus
solitum esse <add>eo</add>
                  <note><hi rend="italics">add. Ern.</hi> (esse <hi rend="italics">om., pro quo</hi> eo <hi rend="italics">V</hi>
                     <hi rend="sup">p</hi>)</note> delabi interdum ut diceret opinaturum id est<note>id est AB<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> peccaturum esse sapientem.<note>idem V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi> item V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> mihi porro
non tam certum est esse aliquid quod conprendi possit,
de quo<note><w>quo</w> quod A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari id<note>idem A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi> item V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> est numquam adsentiri rei vel
falsae vel incognitae.
</p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p>Restat illud quod dicunt veri
inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro
omnibus. volo igitur videre quid invenerint.<note>inuenerint F<hi rend="sup">2</hi> -nerit A<hi rend="sup">2</hi>VB -nirit A<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> 'Non
solemus' inquit 'ostendere'. Quae sunt tandem ista
mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram? 'Ut qui audient' inquit 'ratione
potius quam auctoritate ducantur'. Quid si utrumque,<note>utroque <hi rend="italics">dett. Dav.</hi>
                  </note> num peius est? Unum tamen illud non celant,
nihil esse quod percipi possit. an in eo auctoritas nihil
obest? mihi quidem videtur vel plurimum. quis enim
ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa
secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior
in Carneade<note>carneadem A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> et copia rerum et dicendi vis fuisset?</p><milestone unit="chapter" n="19"/><p/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>