<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1:61-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1:61-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="61" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> igitur sine
quo non fit, ab eo in quo certe fit diligenter est separandum.
Illud enim est tamquam 
<quote rend="blockquote">utinam ne in nemore Pelio—</quote>
Nisi enim 'accidissent<note>accidissent <hi rend="italics">AaV</hi>: cecidissent <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> ad Her. ii. 34; de Inv.
i. 9): accedissent <hi rend="italics">vindicavit Fleckeisen</hi>
                  </note> abiegnae ad terram trabes,' Argo illa
facta non esset, nec tamen fuit in his trabibus efficiendi
vis necessaria. At cum in Aiacis navim crispisulcans
igneum fulmen iniectum est, inflammatur navis necessario. 
</p></div><div type="textpart" n="62" subtype="section"><p><reg>atque</reg> etiam est causarum dissimilitudo, quod aliae sunt,
ut sine ulla appetitione animi, sine voluntate, sine opinione
suum quasi opus efficiant, vel ut omne intereat quod ortum
sit; aliae autem<note>est <hi rend="italics">maluit Manutius</hi>
autem <hi rend="italics">secl. Orelli</hi>
                  </note> aut voluntate efficiunt aut perturbatione
animi aut habitu aut natura aut arte aut casu: voluntate, 
ut tu, cum hunc libellum legis; perturbatione, ut si quis
eventum horum temporum timeat; habitu, ut qui facile et
cito irascitur<note>irascitur <hi rend="italics">Oc</hi>: irascatur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>; natura, ut vitium in dies crescat; arte, ut
bene pingat; casu, ut prospere naviget. Nihil horum sine
causa nec quidquam omnino; sed huius modi causae non 
necessariae. </p></div><div type="textpart" n="63" subtype="section"><p><reg>omnium</reg> autem causarum in aliis inest con-

<pb n="p.4018"/>

stantia, in aliis non inest. In natura et <del>in<note>in <hi rend="italics">om. ObL</hi>
                     </note>
                  </del> arte constantia
est, in ceteris nulla. <milestone n="17" unit="chapter"/>
                  <reg>sed</reg> tamen earum causarum quae 
non sunt constantes aliae sunt perspicuae, aliae latent.
Perspicuae sunt quae appetitionem animi iudiciumque
tangunt; latent quae subiectae sunt fortunae. Cum enim
nihil sine causa fiat, hoc ipsum est fortunae<note>fortuna, eventus qui ... efficitur <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> eventus;
obscura causa et latenter efficitur. Etiam ea quae fiunt
partim sunt ignorata partim voluntaria; ignorata, quae
necessitate effecta sunt; voluntaria, quae consilio. </p></div><div type="textpart" n="64" subtype="section"><p><del><reg>quae</reg> 
autem fortuna, vel ignorata vel voluntaria<note>Quae ... voluntaria <hi rend="italics">del. Schütz</hi>
                     </note>.</del> Nam iacere
telum voluntatis est, ferire quem nolueris fortunae. Ex
quo ARIES SVBICITVR ille in vestris actionibus: SI TELVM
MANV FVGIT MAGIS QVAM IECIT. Cadunt etiam in ignora-
tionem atque imprudentiam perturbationes animi; quae
quamquam sunt voluntariae—obiurgatione enim et admon-
itione deiciuntur—tamen habent tantbs motus, ut ea quae
voluntaria sunt aut necessaria interdum aut certe ignorata
videantur. </p></div><div type="textpart" n="65" subtype="section"><p><reg>toto</reg> igitur loco causarum explicate, ex earum
differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel
philosophorum magna argumentorum suppetit copia; in
vestris autem si non uberior, at fortasse subtilior. Privata
enim iudicia maximarum quidem rerum in iuris consultorum
mihi videntur esse prudentia. Nam et adsunt multum et
adhibentur in consilia et patronis diligentibus ad eorum
prudentiam confugientibus hastas ministrant. </p></div><div type="textpart" n="66" subtype="section"><p><reg>in</reg> omnibus 
igitur eis iudiciis, in quibus EX FIDE BONA est additum, ubi
<del>vero<note>vero om. <hi rend="italics">Odcf</hi>
                     </note>
                  </del> etiam VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET in
primisque in arbitrio rei uxoriae, in quo est QVOD EIVS
AEQVIVS MELIVS, parati eis esse debent. Illi dolum malum,
illi fidem bonam, illi aequum bonum, illi quid socium socio,
quid eum qui negotia aliena curasset ei' cuius ea negotia
fuissent, quid eum qui mandasset, eumve cui mandatum

<pb n="p.4019"/>

esset, alterum alteri praestare oporteret, quid virum uxori,
quid uxorem viro tradiderunt. Licebit igitur diligenter
argumentorum cognitis locis non modo oratoribus et philosophis, sed iuris etiam peritis copiose de consultationibus
suis disputare. <milestone n="18" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="67" subtype="section"><p><reg>coniunctus</reg> huic causarum loco ille locus 
est qui efficitur ex causis. Vt enim causa quid sit effectum
indicat, sic quod effectum est quae fuerit causa demonstrat.
Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam
philosophis, sed eis qui ornate et copiose loqui possunt,
mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque 
re sit futurum. Causarum enim cognitio cognitionem even-
torum facit.</p><p/></div><div type="textpart" n="68" subtype="section"><p>Reliquus est comparationis locus, cuius genus et ex-
emplum supra positum est ut ceterorum; nunc explicanda
tractatio est. Comparantur igitur ea quae aut maiora aut 
minora aut paria dicuntur; in quibus spectantur haec:
numerus species vis, quaedam etiam ad res aliquas adfectio.
</p></div><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p><reg>numero</reg> sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus
bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora
bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus 
plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant.
Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter
se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque
insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis,
iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, proclivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara
vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti-
bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non
naturalibus, artificiosa non artificiosis. </p></div><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p><reg>vis</reg> autem in comparatione sic cemitur: efficiens causa gravior quam non
efficiens; quae se ipsis<note>ipsis <hi rend="italics">Oef</hi>: ipsa <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> contenta sunt meliora quam quae egent

<pb n="p.4020"/>

aliis; quae in nostra quam quae in aliorum potestate sunt;
stabilia incertis; quae eripi non possunt eis quae possunt.
Adfectio autem ad res aliquas est huius modi: principum
commoda maiora quam reliquorum; itemque quae iucundi-
ora, quae pluribus probata, quae ab optimo quoque laudata.
Atque ut haec in comparatione meliora, sic deteriora quae
eis sunt contraria. </p></div><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p><reg>parium</reg> autem comparatio nec elationem 
habet nec summissionem; est enim aequalis. Multa autem
sunt quae aequalitate ipsa comparantur<note>comparantur <hi rend="italics">OLbf</hi>: comparentur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>; quae ita fere con-
cluduntur: Si consilio iuvare cives et auxilio aequa in
laude ponendum est, pari gloria debent esse ei qui consu-
lunt et ei qui defendunt; at quod<note>at quod <hi rend="italics">O<foreign xml:lang="greek">b</foreign>cf</hi>:
atqui <hi rend="italics">Boethius</hi>: et quod <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> primum, est; quod sequitur igitur. Perfecta est omnis argumentorum invenien-
dorum praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a
partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a formis,
a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis,
ab effectis, a comparatione maiorum minorum parium, nulla
praeterea sedes argumenti quaerenda sit.</p><p><milestone n="19" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos
diceremus in eo ipso de quo ambigitur haerere, de quibus 
satis est dictum, alios adsumi extrinsecus, de eis pauca
dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes
pertinent; sed tamen totam rem efficiamus, quandoquidem
coepimus. Neque enim tu is es quem nihil nisi ius civile
delectet, et quoniam haec ita ad te scribuntur, ut etiam in
aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quam plurimum
eis quos recta studia delectant prodesse possimus. </p></div><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p><reg>haec</reg> 
ergo argumentatio, quae dicitur artis expers, in testimonio
posita est. Testimonium autem nunc dicimus omne quod
ab aliqua re externa sumitur ad faciendam fidem. Persona
autem non qualiscumque est testimoni pondus habet; ad

<pb n="p.4021"/>

fidem enim faciendam auctoritas quaeritur; sed auctoritatem
aut natura aut tempus adfert. Naturae auctoritas in virtute
inest<note>inest <hi rend="italics">codd.</hi>: est <hi rend="italics">Of</hi>
                  </note> maxima; in tempore autem multa sunt quae adferant
auctoritatem: ingenium opes aetas <del>fortuna<note>fortuna <hi rend="italics">sect. Friedrich</hi>
                     </note>
                  </del> ars usus necessitas, concursio etiam non numquam rerum fortuitarum. 
Nam et ingeniosos et opulentos et aetatis spatio probatos
dignos quibus credatur putant; non recte fortasse, sed vulgi
opinio mutari vix potest ad eamque omnia dirigunt et qui
iudicant et qui existimant. Qui enim rebus his quas dixi
excellunt, ipsa virtute videntur excellere.</p><p/></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p><reg>sed</reg> reliquis quoque rebus quas modo enumeravi quam-
quam in his nulla species virtutis est, tamen interdum
confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur—magna
est enim vis ad persuadendum scientiae—aut usus; plerum-
que enim creditur eis qui experti sunt. <milestone n="20" unit="chapter"/>
                  <reg>facit</reg> etiam 
necessitas fidem, quae tum a corporibus tum ab animis
nascitur. Nam et verberibus tormentis igni fatigati quae
dicunt ea videtur veritas ipsa dicere, et quae perturbationi-
bus animi, dolore cupiditate iracundia metu, quia neces-
sitatis vim habent, adferunt auctoritatem et fidem. </p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p><reg>cuius</reg> 
generis etiam illa sunt ex quibus verum non numquam
invenitur, pueritia somnus imprudentia<note>imprudentes <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> vinolentia insania.
Nam et parvi saepe indicaverunt aliquid, quo id pertineret
ignari, et per somnum vinum insaniam multa saepe patefacta
sunt. Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, 
ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris
subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in
iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
<del>Huic simile quiddam de Lacedaemonio Pausania accepi-
mus<note>Huic... accepimus <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>
                     </note>.</del> 
               </p></div><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p><reg>concursio</reg> autem fortuitorum talis est, ut si interventum est casu, cum aut ageretur aliquid quod proferendum
non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in

<pb n="p.4022"/>

Palamedem coniecta suspicionum proditionis multitudo;
quod genus refutare interdum veritas vix potest. Huius
etiam est generis fama vulgi, quoddam multitudinis testi-
monium. Quae autem virtute fidem faciunt ea bipertita
sunt; ex quibus alterum natura valet alterum industria.
Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem
industria. </p></div><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p><reg>divina</reg> haec fere sunt testimonia: primum 
orationis — oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod
inest <del>in<note>in <hi rend="italics">A</hi>: <hi rend="italics">om. codd.</hi>
                     </note>
                  </del> his deorum oratio—; deinde rerum, in quibus
insunt quasi quaedam opera divina: primum ipse mundus
eiusque omnis ordo et ornatus; deinceps aerii volatus
avium atque cantus; deinde eiusdem aeris sonitus et
ardores multarumque rerum in terra portenta atque etiam
per exta inventa praesensio; a dormientibus quoque multa
significata visis. Quibus ex locis sumi interdum solent ad
fidem faciendam testimonia deorum. </p></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p><reg>in</reg> homine virtutis 
opinio valet plurimum. Opinio est autem non modo eos
virtutem habere qui habeant, sed eos etiam qui habere
videantur. Itaque quos ingenio, quos studio, quos doctrina
praeditos vident quorumque vitam constantem et probatam,
ut Catonis Laeli Scipionis aliorumque plurium, rentur eos
esse qualis se ipsi velint; nec solum eos censent esse talis
qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et
oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum
et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam
fidem.</p><p><milestone n="21" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p><reg>expositis</reg> omnibus argumentandi locis illud primum
intellegendum est nec ullam esse disputationem in qua<note>in qua <hi rend="italics">codd.</hi>: in quam <hi rend="italics">A vulg.</hi>
                  </note> non
aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in
omnem quaestionem et quibusdam quaestionibus alios qui-
busdam alios esse aptiores locos. Quaestionum duo genera:
alterum infinitum definitul alterum. Definitum est quod
<foreign xml:lang="greek">u(po/qesin</foreign> Graeci, nos causam; infinitum quod <foreign xml:lang="greek">qe/sin</foreign> illi

<pb n="p.4023"/>

appellant, nos propositum possumus nominare. </p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p><reg>causa</reg> certis
personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur aut in
omnibus aut in plerisque eorum, propositum autem aut in
aliquo eorum aut in pluribus nec tamen in maximis.
Itaque propositum pars est causae. Sed omnis quaestio 
earum aliqua de re est quibus causae continentur, aut una aut
pluribus aut non numquam omnibus. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>