<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone n="1" unit="chapter"/><reg>maiores</reg> nos res scribere ingressos, C. Trebati, et his
libris, quos brevi tempore satis multos edidimus, digniores
e cursu ipso revocavit voluntas tua. Cum enim mecum
in Tusculano esses et in bibliotheca separatim uterque
nostrum ad suum studium libellos quos vellet evolveret,
incidisti in Aristotelis Topica quaedam, quae sunt ab illo
pluribus libris explicata. Qua inscriptione commotus continuo a me librorum eorum sententiam requisisti; </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quam</reg> 
cum tibi exposuissem, disciplinam inveniendorum argu-
mentorum, ut sine ullo errore ad ea<note>ad ea <hi rend="italics">Klotz ex Boethio</hi>: ad eam <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> ratione et via<note>ratione et via <hi rend="italics">vulg.
ex Boethio</hi>: rationem via <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> perveni-
remus, ab Aristotele inventam illis libris contineri, verecunde
tu quidem ut omnia, sed tamen facile ut cernerem te
ardere studio, mecum ut tibi illa traderem egisti. Cum
autem ego te non tam vitandi laboris mei causa quam quia
tua id interesse arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres vel
ut totam rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes,
hortatus essem, utrumque, ut ex te audiebam, es expertus.
Sed a libris te obscuritas reiecit; </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>rhetor</reg> autem ille magnus
haec, ut opinor, Aristotelia se ignorare respondit. Quod
quidem minime sum admiratus eum philosophum rhetori
non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos ignoretur; quibus eo minus ignoscendum
est, quod non modo rebus eis quae ab illo dictae et in-

<pb n="p.4003"/>

ventae sunt adlici debuerunt, sed dicendi quoque incredi-
bili quadam cum copia tum etiam suavitate. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>non</reg> potui
igitur tibi saepius hoc roganti et tamen verenti ne mihi
gravis esses—facile enim id cernebam—debere diutius, ne
ipsi iuris interpreti fieri videretur iniuria. Etenim cum tu 
mihi meisque multa saepe scripsisses, veritus sum ne, si
ego gravarer, aut ingratum id aut superbum videretur. Sed
dum fuimus una, tu optimus es testis quam fuerim occupa-
tus; </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>ut</reg> autem a te discessi in Graeciam proficiscens, cum
opera mea nec res publica nec amici uterentur nec honeste 
inter arma versari possem, ne si tuto quidem mihi id liceret,
ut veni Veliam tuaque et tuos vidi, admonitus huius aeris
alieni nolui deesse ne tacitae quidem flagitationi tuae.
Itaque haec, cum mecum libros non haberem, memoria
repetita in ipsa navigatione conscripsi tibique ex itinere misi, ut mea diligentia mandatorum tuorum te quoque,
etsi admonitore non eges, ad memoriam nostrarum rerum
excitarem. Sed iam tempus est ad id quod instituimus
accedere.</p><p><milestone n="2" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partis<note>partis <hi rend="italics">vulg.</hi>: artis <hi rend="italics">Aa2</hi>
                  </note>, 
unam inveniendi alteram iudicandi, utriusque princeps, ut
mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. Stoici autem in
altera elaboraverunt; iudicandi enim vias diligenter persecuti sunt ea scientia quam <foreign xml:lang="greek">dialektikh\n</foreign> appellant, inveniendi
artem quae <foreign xml:lang="greek">topikh\</foreign> dicitur, quae et<note>quaeque et <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> ad usum potior erat et 
ordine naturae certe prior, totam reliquerunt. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>nos</reg> autem,
quoniam in utraque summa utilitas est et utramque, si
erit otium, persequi cogitainus, ab ea quae prior est
ordiemur. Vt igitur earum rerum quae absconditae sunt
demonstrate et notato loco facilis inventio est, sic, cum 
pervestigare argumentum aliquod volumus, locos nosse
debemus; sic enim appellatae ab Aristotele sunt eae quasi

<pb n="p.4004"/>

sedes, e quibus argumenta promuntur. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> licet definire 
locum esse argumenti sedem, argumentum autem rationem,
quae rei dubiae faciat fidem. Sed ex his locis in quibus
argumenta inclusa sunt, alii in eo ipso de quo agitur
haerent, alii adsumuntur extrinsecus. In ipso tum ex toto,
tum ex partibus eius, tum ex nota, tum ex eis rebus quae
quodam modo adfectae sunt ad id de quo quaeritur.
Extrinsecus autem ea ducuntur quae absunt longeque
disiuncta sunt. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ad id totum de quo disseritur tum
definitio adhibetur, quae<note>quae <hi rend="italics">O</hi>: qua <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> quasi involutum evolvit<note>evolvit <hi rend="italics">O</hi>: evolvitur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> id de
quo quaeritur; eius argumenti talis est formula: Ius civile
est aequitas constituta eis qui eiusdem civitatis sunt ad
res suas obtinendas; eius autem aequitatis utilis cognitio
est; utilis ergo est iuris civilis scientia;—</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>tum</reg> partium 
enumeratio, quae tractatur hoc modo: Si neque censu nec
vindicta nec testamento liber factus est, non est liber;
neque ulla est earum rerum; non est igitur liber;—tum
notatio, cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc
modo: Cum lex assiduo vindicem assiduum esse iubeat,
locupletem iubet locupleti; is est enim<note>enim
<hi rend="italics">O</hi>: <hi rend="italics">om. codd.</hi>
                  </note> assiduus, ut ait
L. Aelius<note>laelius <hi rend="italics">AadVL</hi>
                  </note>, appellatus ab<note>ab asse <hi rend="italics">vulg., cf. Gell.</hi>
xvi. 10. 16</note> aere dando. <milestone n="3" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><reg>ducuntur</reg> etiam argumenta ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad
id de quo quaeritur. Sed hoc genus in pluris partis distri-
butum est. Nam alia coniugata appellamus, alia ex genere,
alia ex forma, alia<note>formula <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> ex similitudine, alia ex differentia, alia
ex contrario, alia ex adiunctis<note>adiunctis <hi rend="italics">Oc</hi>: coniunctis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, alia ex antecedentibus, alia
ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis,
alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut parium
aut minorum. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p><reg>coniugata</reg> dicuntur quae sunt ex verbis 
generis eiusdem. Eiusdem autem generis verba sunt quae
orta ab uno varie commutantur, ut sapiens sapienter sapien-

<pb n="p.4005"/>

tia. Haec verborum coniugatio <foreign xml:lang="greek">suzugi/a</foreign> dicitur, ex qua
huius modi est argumentum: Si compascuus ager est, ius
est compascere. A genere sic ducitur: </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p><reg>quoniam</reg> argentum
omne mulieri legatum est, non potest ea pecunia quae
numerata domi relicta est non esse legata; forma enim 
a genere, quoad suum nomen retinet, numquam seiungitur,
numerata autem pecunia nomen argenti retinet; legata
igitur videtur. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p><reg>a</reg> forma generis, quam interdum, quo
planius accipiatur, partem licet nominare hoc modo: Si
ita Fabiae pecunia legata est a viro, si ei viro materfamilias 
esset; si ea in manum non convenerat, nihil debetur.
Genus enim est uxor; eius duae formae: una matrumfamilias, <del>eae sunt, quae in manum convenerunt<note>eae... convenerunt <hi rend="italics">secl. Nizolius</hi>
                     </note>;</del> altera
earum, quae tantum modo uxores habentur. Qua in parte
cum fuerit Fabia, legatum <del>ei<note>ei <hi rend="italics">om. O</hi>
                     </note>
                  </del> non videtur. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p><reg>a</reg> similitudine 
hoc modo: Si aedes eae corruerunt vitiumve faciunt<note>fecerunt <hi rend="italics">c</hi>
                  </note> quarum usus fructus legatus est, heres restituere non debet nec
reficere, non magis quam servum restituere, si is cuius
usus fructus legatus esset deperisset. A differentia: </p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p><reg>non</reg>,
si uxori vir legavit argentum omne quod suum esset, 
idcirco quae in nominibus fuerunt legata sunt. Multum
enim differt in arcane positum sit argentum an in tabulis
<del>debeatur<note>debeatur <hi rend="italics">secl. Hotoman</hi>
                     </note>
                  </del>. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p><reg>ex</reg> contrario autem sic: Non debet ea mulier
cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis vinariis
et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere. Vsus 
enim, non abusus, legatus est. <del>Ea sunt inter se contraria<note>Ea... contraria
<hi rend="italics">secl. Hammer</hi>
                     </note>.</del> 
                  <milestone n="4" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p><reg>ab</reg> adiunctis: Si ea mulier testamentum fecit
quae se capite numquam deminuit, non videtur ex edicto
praetoris secundum eas tabulas possessio dari. Adiungitur<note>adiungeretur <hi rend="italics">A</hi>: adiungetur <hi rend="italics">Bm</hi>
                  </note>
enim, ut secundum servorum, secundum exsulum, secundum 
puerorum tabulas possessio videatur ex edicto dari. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p><reg>ab</reg><pb n="p.4006"/>

antecedentibus autem et consequentibus et repugnantibus
hoc modo; ab antecedentibus: Si viri culpa factum est
divortium, etsi mulier nuntium remisit, tamen pro liberis
manere nihil oportet. A consequentibus: </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p><reg>si</reg> mulier, cum 
fuisset nupta cum eo quicum conubium non esset, nuntium
remisit; quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro
liberis manere nihil oportet. A repugnantibus: </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>