<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:99</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:99</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p><reg>atque</reg> etiam ante iudicium 
de constituendo ipso iudicio solet esse contentio, cum aut
sitne actio illi qui agit aut iamne sit aut num iam esse
desierit aut illane lege, hisne verbis sit actio quaeritur.
Quae etiam si ante quam res in iudicium venit aut concertata aut diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis
iudiciis permagnum saepe habent pondus, cum ita dicitur<note>dicitur <hi rend="italics">Manutius</hi>: dicuntur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>:
Plus petisti; sero petisti<note>prius
<hi rend="italics">Stroebel</hi>
                  </note>; non fuit tua petitio; non a me,
non hac lege, non his verbis, non hoc iudicio. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>