<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:98-103</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:98-103</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p>C. Cognovi iam laudationis et suasionis locos. Nunc 
quae iudiciis accommodata sint exspecto; idque nobis genus
restare unum puto. P. Recte intellegis. Atque eius quidem generis finis est aequitas; quae non simpliciter spectatur sed ex comparatione non numquam, ut cum de
verissimo accusatore disceptatur aut cum hereditatis sine
lege aut sine<note>aut sine <hi rend="italics">vulg.</hi>: ac sine <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> testamento<note>testimonio <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> petitur possessio; in quibus causis
quid aequius atque aequissimum sit quaeritur, quas ad
causas facultas petitur argumentationum ex eis de quibus
mox dicetur aequitatis locis. </p></div><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p><reg>atque</reg> etiam ante iudicium 
de constituendo ipso iudicio solet esse contentio, cum aut
sitne actio illi qui agit aut iamne sit aut num iam esse
desierit aut illane lege, hisne verbis sit actio quaeritur.
Quae etiam si ante quam res in iudicium venit aut concertata aut diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis
iudiciis permagnum saepe habent pondus, cum ita dicitur<note>dicitur <hi rend="italics">Manutius</hi>: dicuntur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>:
Plus petisti; sero petisti<note>prius
<hi rend="italics">Stroebel</hi>
                  </note>; non fuit tua petitio; non a me,
non hac lege, non his verbis, non hoc iudicio. </p></div><div type="textpart" n="100" subtype="section"><p><reg>quarum</reg> 
causarum genus est positum in iure civili, quod est in
privatarum et publicarum rerum lege aut more positum;
cuius scientia neglecta ab oratoribus plerisque nobis ad
dicendum necessaria videtur. Qua re de constituendis
actionibus<note>actione <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>, de capiendis subeundisve iudiciis, de excipienda<note>de capiendis <hi rend="italics">Sauppe</hi>: accipiendis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>

                  <pb n="p.3029"/>

iniquitate actionis, de comparanda aequitate, quod ea fere
generis eius sunt ut, quamquam in ipsum iudicium saepe
delabuntur, tamen ante iudicium tractanda videantur, paulurn
ea separo a iudiciis tempore magis agendi quam dissimilitudine generis. Nam omnia quae de iure civili aut de 
aequo et bono disceptantur cadunt in eam formam causarum, in qua quale quid sit ambigitur, de qua dicturi sumus,
quae in aequitate et in iure maxime consistit. <milestone n="29" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="101" subtype="section"><p><reg>in</reg> omnibus
igitur causis tres sunt gradus, ex quibus unus aliquis capiendus est, si pluris non queas, ad resistendum. Nam aut ita 
consistendum est, ut id quo de agitur<note>quo de agitur <hi rend="italics">P</hi>: quod obicitur <hi rend="italics">codd. deft.</hi>
                  </note> factum neges aut, si
factum<note>si factum <hi rend="italics">P</hi>:
id quod factum <hi rend="italics">codd. deft.</hi>
                  </note> fateare, neges eam vim habere atque id esse quod
adversarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti
appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse
quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumve 
defendas. </p></div><div type="textpart" n="102" subtype="section"><p><reg>ita</reg> primus ille status et quasi conflictio cum
adversario coniectura quadam, secundus autem definitione
<del>aut descriptione</del> atque informatione verbi, tertius aequi et
recti et humani ad ignoscendum disputatione tractandus
est. Et quoniam semper is qui defendit non solum resistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo
aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui
criminis ipsam negationem infitiationemque facti; secundus,
quod non sit in re quod ab adversario ponatur in verbo; 
tertius, quod <del>id<note>id <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> rectum<note>rectum <hi rend="italics">P</hi>: recte
factum <foreign xml:lang="greek">b</foreign> 
                     <hi rend="italics">etc.</hi>
                  </note> esse defendat quod sine ulla
nominis controversia factum<note>esse... factum <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> 
                  <hi rend="italics">esse </hi>
                  <note>esse <hi rend="italics">add.
Friednrch</hi>
                  </note> fateatur<note>fateatur <hi rend="italics">P</hi>: fatetur <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="103" subtype="section"><p><reg>deinde</reg> uni
cuique rationi opponendum est ab accusatore id quod, si
non esset in accusatione, causa omnino esse non posset.
Itaque ea quae sic referuntur continentia causarum vocen
<pb n="p.3030"/>

tur; quamquam non ea magis quae contra rationes defensionis adferuntur quam ipsae defensionis<note>defensionis <hi rend="italics">vulg.</hi>: defensiones et <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> rationes continent
causas. Sed distinguendi gratia rationem appellemus earn,
quae adfertur a reo ad recusandum depellendi criminis
causa, quae nisi esset, quid defenderet non haberet; firmamentun autem, quod contra ad labefactandam rationed
refertur, sine quo accusatio stare non posset. <milestone n="30" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>