<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:98</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:98</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p>C. Cognovi iam laudationis et suasionis locos. Nunc 
quae iudiciis accommodata sint exspecto; idque nobis genus
restare unum puto. P. Recte intellegis. Atque eius quidem generis finis est aequitas; quae non simpliciter spectatur sed ex comparatione non numquam, ut cum de
verissimo accusatore disceptatur aut cum hereditatis sine
lege aut sine<note>aut sine <hi rend="italics">vulg.</hi>: ac sine <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> testamento<note>testimonio <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> petitur possessio; in quibus causis
quid aequius atque aequissimum sit quaeritur, quas ad
causas facultas petitur argumentationum ex eis de quibus
mox dicetur aequitatis locis. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>