<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:95</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:95</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="95" subtype="section"><p><reg>et</reg> quoniam de utilitate 
iam diximus, de efficiendi ratione dicamus. Quo toto
genere quibuscum et contra quos, quo tempore aut quo
loco aut quibus facultatibus armorum pecuniae sociorum
earumve rerum quae ad quamque rem efficiendam pertinent
possimus uti requirendum est. Neque solum<note>solum <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> ea sunt quae 
nobis suppetant, sed etiam illa quae adversentur videnda.
Et si ex contentione procliviora erunt nostra, non solum
effici posse quae suademus erit<note>erit <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> persuadendum, sed curandum etiam ut illa facilia proclivia iucunda videantur.
Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut 
efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex praeceptis,
sed eisdem ex suasionis locis. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>