<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:92</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:92</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="92" subtype="section"><p><reg>sed</reg> apud homines bene 
institutos plurimum de laude et de honestate dicemus
maximeque ea virtutum genera tractabimus quae in communi hominum utilitate tuenda augendaque versantur. Sin
apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta,
voluptates vitationesque dolorum proferantur; addantur
etiam contumeliae atque ignominiae. Nemo est enim tam
agrestis quem non si ipsa honestas minus, contumelia
tamen et dedecus magnopere moveat. Qua re quid ad utilitatem spectet ex his quae dicta sunt reperietur; </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>