<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:88</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:88</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="88" subtype="section"><p><reg>est</reg> etiam quaedam quasi materies subiecta honestati, quae maxime spectatur in amicitiis. Amicitiae autem caritate et amore cernuntur.
Nam cum deorum tum parentum patriaeque cultus eorumque hominum qui aut sapientia aut opibus excellunt ad
caritatem referri solent. Coniuges autem et liberi et fratres 
et alii quos usus familiaritasque coniunxit quamquam
etiam caritate ipsa tamen amore maxime continentur. In
his igitur rebus cum bona sint, facile est intellectu quae
sint contraria. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>