<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:83</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:83</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="83" subtype="section"><p>C. Accepi ista didicique breviter non solum quem ad
modum laudarem alterum, sed etiam quem ad modum
eniterer, ut possem iure ipse laudari. Videamus igitur
deinceps in sententia dicenda quam viam et quae praecepta
teneamus. P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad
quem ita referuntur omnia in consilio dando sententiaque
dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda,
quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit
aut non necesse. Nam et, si quid effici non potest, deliberatio tollitur, quamvis sit utile<note>utile sit <hi rend="italics">codd. dett.</hi>; utile est <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>; et, si quid necesse est—
necesse autem id est, sine quo salvi liberive esse non
possumus—, id est reliquis et honestatibus in civili ratione<note>in civili ratione <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note>
et commodis anteponendum. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>