<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:82</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:82</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="82" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem
omnis vis laudandi et vituperandi ex his sumetur virtutum
vitiorumque partibus; sed in toto quasi contextu orationis
haec erunt inlustranda maxime, quem ad modum quisque 
generatus, quem ad modum educatus, quem ad modum
institutus moratusque fuerit; et si quid cui magnum aut
incredibile accident maximeque si id divinitus accidisse
potuerit videri; tum quae quisque senserit dixerit gesserit
ad ea quae proposita sunt virtutum genera accommodabuntur, ex illisque inveniendi locis causae rerum et eventus
et consequentia requirentur. Neque vero mors eorum

<pb n="p.3024"/>

quorum vita laudabitur silentio praeteriri debebit, si modo
quid erit animum advertendum aut in ipso genere mortis aut
in eis rebus quae post mortem erunt consecutae.</p><p><milestone n="24" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>