<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:81</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:81</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="81" subtype="section"><p><reg>cernenda</reg> autem sunt diligenter, ne fallant ea
nos vitia quae virtutem videntur imitari. Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus
aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis<note>nimis <hi rend="italics">Orelli</hi>:
animis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> extollendis et despicientia in contemnendis honoribus et 
liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et
patientiam duritia immanis<note>immanis <hi rend="italics">vulg.</hi>: inanis <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam
timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum <del>et<note>et <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> hanc oratoriam vim inanis quaedam 
profluentia loquendi. Studiis autem bonis similia videntur
ea quae sunt in eodem genere nimia. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>