<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:79-84</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:79-84</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p><reg>nihil</reg> 
est enim aliud eloquentia nisi copiose loquens sapientia;
quae ex eodem hausta genere, quo illa quae in disputando,
est uberior atque latior et ad motus animorum vulgique
sensus accommodatior. Custos vero virtutum omnium
dedecus fugiens laudemque maxime consequens verecundia
est. Atque hi quidem sunt fere quasi quidam habitus
animi sic adfecti et constituti, ut sint singuli inter se proprio

<pb n="p.3023"/>

virtutis genere distincti; a quibus ut quaeque res gesta
est, ita sit honesta necesse est summeque laudabilis. </p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p><reg>sunt</reg>
autem alii quidam <del>ficti<note>ficti <hi rend="italics">P</hi>: perfecti <hi rend="italics">vulg.</hi>: <hi rend="italics">del. Lambinus</hi>
                     </note>
                  </del> animi habitus ad virtutem quasi
praeculti et praeparati rectis studiis et artibus, ut in suis
rebus studia litterarum, ut numerorum ac sonorum, ut 
mensurae, ut siderum, ut equorum, ut venandi, ut armorum;
in communibus propensiora studia in aliquo genere virtutis
praecipue colendo aut divinis rebus deserviendo aut parentibus amicis hospitibus praecipue atque insigniter diligendis.
Atque haec quidem virtutum. Vitiorum autem sunt genera 
contraria. </p></div><div type="textpart" n="81" subtype="section"><p><reg>cernenda</reg> autem sunt diligenter, ne fallant ea
nos vitia quae virtutem videntur imitari. Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus
aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis<note>nimis <hi rend="italics">Orelli</hi>:
animis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> extollendis et despicientia in contemnendis honoribus et 
liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et
patientiam duritia immanis<note>immanis <hi rend="italics">vulg.</hi>: inanis <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam
timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum <del>et<note>et <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> hanc oratoriam vim inanis quaedam 
profluentia loquendi. Studiis autem bonis similia videntur
ea quae sunt in eodem genere nimia. </p></div><div type="textpart" n="82" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem
omnis vis laudandi et vituperandi ex his sumetur virtutum
vitiorumque partibus; sed in toto quasi contextu orationis
haec erunt inlustranda maxime, quem ad modum quisque 
generatus, quem ad modum educatus, quem ad modum
institutus moratusque fuerit; et si quid cui magnum aut
incredibile accident maximeque si id divinitus accidisse
potuerit videri; tum quae quisque senserit dixerit gesserit
ad ea quae proposita sunt virtutum genera accommodabuntur, ex illisque inveniendi locis causae rerum et eventus
et consequentia requirentur. Neque vero mors eorum

<pb n="p.3024"/>

quorum vita laudabitur silentio praeteriri debebit, si modo
quid erit animum advertendum aut in ipso genere mortis aut
in eis rebus quae post mortem erunt consecutae.</p><p><milestone n="24" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="83" subtype="section"><p>C. Accepi ista didicique breviter non solum quem ad
modum laudarem alterum, sed etiam quem ad modum
eniterer, ut possem iure ipse laudari. Videamus igitur
deinceps in sententia dicenda quam viam et quae praecepta
teneamus. P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad
quem ita referuntur omnia in consilio dando sententiaque
dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda,
quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit
aut non necesse. Nam et, si quid effici non potest, deliberatio tollitur, quamvis sit utile<note>utile sit <hi rend="italics">codd. dett.</hi>; utile est <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>; et, si quid necesse est—
necesse autem id est, sine quo salvi liberive esse non
possumus—, id est reliquis et honestatibus in civili ratione<note>in civili ratione <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note>
et commodis anteponendum. </p></div><div type="textpart" n="84" subtype="section"><p><reg>cum</reg> autem quaeritur quid 
fieri possit, videndum etiam est quam facile possit. Nam
quae perdifficilia sunt, perinde habenda saepe sunt ac si
effici non possint. Et cum de necessitate attendemus,
etiam si non necessarium aliquid videbitur, videndum tamen
erit quam sit id magnum. Quod enim permagni interest
pro necessario saepe habetur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>