<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:77</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:77</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p><reg>temperantia</reg> autem in suas itidem res et 
in communes distributa est duobusque modis in rebus
commodis<note>in rebus commodis <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> cernitur, et ea quae absunt non expetendo
et ab eis quae in potestate sunt abstinendo. In rebus
<del>autem<note>autem <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> incommodis est itidem duplex: nam quae venientibus malis obstat, fortitudo, quae quod iam adest tolerat
et perfert, patientia nominatur. Quae autem haec uno
genere complectitur, magnitude animi dicitur; cuius est
liberalitas in usu pecuniae simulque altitudo animi in capiendis incommodis et maxime iniuriis et omne quod est
eius generis <del>grave sedatum non turbulentum<note>grave ... turbulentum <hi rend="italics">secl.
Lambinus</hi>: non turbulentum <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del>. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>