<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:73-78</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:73-78</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p><reg>adhibendaque</reg> frequentius etiam illa ornamenta rerum, sive
<del>quae<note>quae <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> admirabilia sive nec opinata sive significata monstris 
prodigiis et oraculis sive quae videbuntur ei de quo agemus
cecidisse divina atque fatalia. Omnis enim exspectatio eius
qui audit et admiratio et improvisi exitus habent aliquam
in audiendo voluptatem. <milestone n="22" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quoniam tribus in generibus
bona malave versantur, <del>externi et corporis et animi<note>externi ...
animi <hi rend="italics">del. Sauppe</hi>: externis <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                     </note>
                  </del> prima 
sint externa, quae ducantur a genere; quo breviter modiceque laudato aut, si erit infame, praetermisso, si humile,
vel praeterito vel ad augendam eius quem laudes gloriam
tacto<note>tacito <hi rend="italics">P</hi>: accito <hi rend="italics">vel</hi>
ascito <hi rend="italics">Piderit</hi>
                  </note>, deinceps, si res patietur, de fortunis erit facultatibusque dicendum. Postea de corporis bonis; in quibus, 
quod quasi<note>quod quasi <hi rend="italics">vulg.</hi>: quid <hi rend="italics">P</hi>: quidem <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> virtutem maxime significat, facillime forma laudatur. </p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p><reg>deinde</reg> est ad facta veniendum, quorum conlocatio
triplex est: aut enim temporum servandus ordo est aut in
primis recentissimum quidque dicendum aut multa et varia
facta in propria virtutum genera sunt digerenda<note>digerenda <hi rend="italics">Lambinus</hi>: dirigenda <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>. Sed hic 
locus virtutum atque vitiorum latissime patens ex multis
et variis disputationibus nunc in quandam angustam et
brevem concludetur. </p></div><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p><reg>est</reg> igitur vis virtutis duplex: aut
enim scientia cernitur virtus aut actione. Nam quae prudentia, quae calliditas quaeque gravissimo nomine sapientia

<pb n="p.3022"/>

appellatur, haec scientia pollet una. Quae vero moderandis
cupiditatibus regendisque animi motibus laudatur, eius est
munus in agendo; cui<note>cui <hi rend="italics">vulg.</hi>: quo <hi rend="italics">P</hi>: <hi rend="italics">fortasse&gt; legendum </hi>quoi</note> temperantiae nomen est. Atque
illa prudentia in suis rebus domestica, in publicis civilis
appellari solet. </p></div><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p><reg>temperantia</reg> autem in suas itidem res et 
in communes distributa est duobusque modis in rebus
commodis<note>in rebus commodis <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> cernitur, et ea quae absunt non expetendo
et ab eis quae in potestate sunt abstinendo. In rebus
<del>autem<note>autem <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> incommodis est itidem duplex: nam quae venientibus malis obstat, fortitudo, quae quod iam adest tolerat
et perfert, patientia nominatur. Quae autem haec uno
genere complectitur, magnitude animi dicitur; cuius est
liberalitas in usu pecuniae simulque altitudo animi in capiendis incommodis et maxime iniuriis et omne quod est
eius generis <del>grave sedatum non turbulentum<note>grave ... turbulentum <hi rend="italics">secl.
Lambinus</hi>: non turbulentum <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del>. </p></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p><reg>in</reg> communione autem quae posita pars est, iustitia dicitur eaque
erga deos religio, erga parentes pietas <del>vulgo autem bonitas<note>vulgo autem bonitas <hi rend="italics">del.
Schütz</hi>
                     </note>
                  </del>,
creditis in rebus fides, in moderatione animi advertendi
lenitas, amicitia in benevolentia nominatur. <milestone n="23" unit="chapter"/>
                  <reg>atque</reg> hae 
quidem virtutes cernuntur in agendo. 'Sunt autem aliae
quasi ministrae comitesque sapientiae; quarum altera quae
sint in disputando vera atque falsa quibusque positis quid
sequatur distinguit et iudicat, quae virtus omnis in ratione
scientiaque disputandi sita est, altera autem oratoria. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>