<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:71</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:71</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p><reg>omnia</reg> enim sunt profecto laudanda quae coniuncta cum virtute sunt, et quae cum vitiis
vituperanda. Quam ob rem finis alterius est honestas
alterius turpitude. Conficitur autem genus hoc dictionis
narrandis exponendisque factis, quod sine ullis argumentationibus ad animi motus leniter tractandos magis quam
ad fidem faciendam aut confirmandam accommodatur. Non
enim dubia firmantur, sed ea quae certa aut pro certis
posita sunt augentur. Quam ob rem ex eis quae ante
dicta sunt et narrandi et augendi praecepta repetentur.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>