<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:7-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:7-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>C. Quae sunt quae dicis
insita? P. Quae <del>iura<note>iura <hi rend="italics">P</hi>: iure <hi rend="italics">codd. delt.</hi>: <hi rend="italics">om. vulg.</hi>
                     </note>
                  </del> infixa sunt rebus ipsis, ut definitio,
ut contrarium, ut ea quae sunt aut ipsi aut contrario eius 
aut similia aut dissimilia aut consentanea aut dissentanea;
ut ea quae sunt quasi coniuncta aut quae<note>aut quae <hi rend="italics">P</hi>: aut ea <hi rend="italics">p</hi>: aut ut ea <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> quasi pugnantia
inter se; ut earum rerum de quibus agitur causae; ut
causarum eventus, id est, quae sunt effecta de causis; ut
distributiones, ut genera partium generumve partes; ut primordia rerum et quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid
argumenti; ut rerum contentiones, quid maius, quid par,
quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut facultates
comparantur. <milestone n="3" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>C. Omnibusne igitur ex istis locis argumenta
sumemus? P. Immo vero scrutabimur et quaeremus ex 
omnibus, sed adhibebimus iudicium, ut levia semper eiciamus, non numquam etiam communia praetermittamus et

<pb n="p.3004"/>

non necessaria. C. Quoniam de fide respondisti, volo
audire de motu. P. Tu loco quidem quaeris, sed plenius
quod vis explicabitur, cum ad orationis ipsius quaestionumque rationem venero.</p><p/></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>C. Quid sequitur igitur? P. Cum inveneris, conlocare; 
cuius in<note>in <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> infinita quaestione<note>quaestio est <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> ordo idem fere quem exposui
locorum; in definita autem adhibenda sunt illa etiam quae
ad motus animorum pertinent. C. Quo modo igitur ista
explicas? P. Habeo communia praecepta fidem faciendi
et commovendi. Quoniam fides est firma opinio, motus
autem animi incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam
aut ad cupiditatem aut ad metum—tot sunt enim <del>motus<note>motus <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del>
genera, partes plures generum singulorum—omnem conlocationem ad finem accommodo quaestionis. Nam est in
proposito finis fides, in causa <del>et<note>et <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> fides et motus. Qua re
cum de causa dixero, in<note>in qua <hi rend="italics">codd. deft.</hi>
                  </note> quo inest propositum, de utroque
dixero. C. Quid habes igitur de causa dicere? </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>P. Auditorum eam genere<note>iam genere <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> distingui. Nam aut auscultator modo
est qui audit aut disceptator, id est rei sententiaeque moderator; ita aut ut delectetur qui<note>qui delectetur <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> audit aut ut statuat aliquid.
Statuit autem aut de praeteritis, ut iudex, aut de futuris,
ut senator; sic tria haec genera iudici deliberationis exornationis; quae quia in laudationes<note>laudationes <hi rend="italics">vulg.</hi>: laudatione <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> maxime conferatur, proprium iam<note>iam <hi rend="italics">Stangl</hi>: tamen <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> habet ex eo nomen. <milestone n="4" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>C. Quas res<note>res <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> sibi proponit
in istis tribus generibus orator? P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis,
in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis.
C. Cur igitur hoc loco exponis genera causarum? P. Vt
rationem conlocandi ad finem cuiusque accommodem. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>C. Quonam tandem modo? P. Quia quibus in orationibus

<pb n="p.3005"/>

delectatio finis est, varii sunt ordines conlocandi. Nam aut
temporum servantur<note>servantur <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: servabitur <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> gradus aut generum distributiones;
aut a minoribus ad maiora ascendimus aut a maioribus ad
minora delabimur; aut haec inaequabili<note>inaequali <hi rend="italics">p cdd. dett.</hi>
                  </note> varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis
laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in
exornationem cadunt omnia. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>