<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:69</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:69</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p>P. Admodum. Et 
earum quidem forma duplex est: quarum altera delectationem sectatur aurium<note>altera ... aurium <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note>, altera, ius<note>alterius <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> ut obtineat probet efficiat
quod agit, unde omnis est suscepta contentio. Itaque illud
superius exornatio dicitur: quod cum latum genus esse
potest saneque varium, unum ex eo deligimus, quod ad
laudandos claros viros suscipimus et ad improbos vituperandos. Genus enim nullum est orationis quod aut
uberius ad dicendum aut utilius civitatibus esse possit aut
in quo magis orator in cognitione virtutum vitiorumque
versetur. Reliquum autem genus causarum aut in provisione posteri temporis aut in praeteriti disceptatione
versatur; quorum alterum deliberationis est alterum iudici.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>