<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:49-54</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:49-54</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p><reg>nam</reg><pb n="p.3015"/>

et de toto genere testium quam id sit infirmum saepe
dicendum est et argumenta rerum esse propria, testimonia
autem voluntatum; utendumque exemplis, si quis<note>si quis <hi rend="italics">P</hi>: quibus <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> testibus
creditum non sit; et de singulis testibus, si natura vani, si
leves, si cum ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si 
misericordia impulsi, si praemio, si gratia adducti; comparandique cum superiore auctoritate testium, quibus tamen
creditum non sit. </p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p><reg>saepe</reg> etiam quaestionibus resistendum
est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti
persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam 
verum infitiando<note>inficiando <hi rend="italics">P</hi>: inficiendo <hi rend="italics">codd.
dett.</hi>: dicendo <hi rend="italics">maluit Friedrich</hi>
                  </note> dolere; multi etiam suam vitam neglexerint, ut eos qui eis cariores quam ipsi sibi essent liberarent; alii autem aut natura corporis aut consuetudine
dolendi aut metu supplici ac mortis vim tormentorum
pertulerint; alii ementiti sint in eos quos oderant. Atque
haec exemplis firmanda sunt. </p></div><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p><reg>neque</reg> est obscurum quin,
quoniam in utramque partem sunt exempla et item ad
coniecturam faciendam loci, in contrariis contraria sumenda
sint. Atque etiam incurrit alia quaedam in testibus et in
quaestionibus ratio. Saepe enim ea quae dicta sunt, si 
aut ambigue aut inconstanter aut incredibiliter dicta sunt
aut etiam aliter ab alio dicta, subtiliter reprehenduntur.</p><p><milestone n="15" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p>C. Extrema tibi restat pars orationis quae posita in
perorando est, de qua sane velim audire. P. Facilior<note>facilior <hi rend="italics">vulg.</hi>: facile <hi rend="italics">P</hi>: 
facilis <hi rend="italics">ed. Norimb.</hi>
                  </note> est
explicatio perorationis. Nam est divisa in duas partis, 
amplificationem et enumerationem. Augendi autem et hic
est proprius locus in perorando, et in cursu ipso orationis
declinationes ad amplificandum dantur, confirmata re aliqua
aut reprehensa. </p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p><reg>est</reg> igitur amplificatio gravior quaedam
adfirmatio, quae motu animorum conciliet in dicendo fidem. 
Ea et verborum genere conficitur et rerum. Verba ponenda

<pb n="p.3016"/>

 sunt, quae vim habeant inlustrandi nec ab usu sint
abhorrentia, gravia plena sonantia, iuncta facta cognominata,
non vulgaria supralata in primisque translata. Haec in singulis verbis; sed in continentibus soluta, quae dicuntur sine
coniunctione, ut plura videantur. </p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p><reg>augent</reg> etiam relata 
verba iterata duplicata et ea quae ascendunt gradatim ab
humilioribus <del>verbis<note>verbis <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>: <hi rend="italics">om. cod. b</hi>
                     </note>
                  </del> ad superiora, omninoque semper est
quasi naturalis et non explanata oratio, sed gravibus referta
verbis, ad augendum accommodatior. Haec igitur in verbis,
quibus actio <del>vocis et gestus<note>vocis et gestus <hi rend="italics">secl.
Sauppe</hi>: vobis et gestus <hi rend="italics">P</hi>
                     </note>
                  </del> congruens et apta ad animos
permovendos accommodata est. Sed et in verbis et in
actione causa erit ponderanda et pro re agendum. Nam
haec quia videntur perabsurda, cum graviora sunt quam
causa fert, diligenter quid quamque deceat iudicandum est.
<milestone n="16" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>