<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p><reg>suave</reg> autem genus erit dicendi primum<note>primum <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> elegantia et iucunditate verborum sonantium et levium: deinde 
coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque
diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem
aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis
verba<note>verba <hi rend="italics">P</hi>: crebra
crebris <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> paribus paria respondeant relataque ad idem verbum 
et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur
constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum
dissolutionibus quasi relaxetur. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p><reg>fiet</reg> etiam suavis oratio,
cum aliquid aut inusitatum<note>inusitatum <hi rend="italics">vulg.</hi>: invisum tuum <hi rend="italics">codd. delt.</hi>: 
tuum <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> aut inauditum aut novum dicas.
Delectat etiam quicquid est admirabile maximeque movet 
ea quae motum aliquem animis ciet<note>animis ciet <hi rend="italics">Friedrich</hi>: animi ciet <hi rend="italics">Müller</hi>: animiscit
<hi rend="italics">P</hi>: animi miscet vulg.</note> oratio quaeque significat oratoris ipsius amabilis mores; qui exprimuntur aut
signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut
inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi

<pb n="p.3008"/>

sui causa alia dici ab oratore alia existimari videntur idque
comitate fieri magis quam vanitate. Sed sunt multa suavitatis praecepta, quae orationem aut magis obscuram aut
minus probabilem faciunt. Itaque hoc etiam loco nobis
est ipsis quid causa postulet iudicandum. <milestone n="7" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>C. Reliquum 
est igitur ut dicas de conversa oratione atque mutata.
P. Est quidem<note>quidem <hi rend="italics">P</hi>: itaque <hi rend="italics">vulg.</hi>: <hi rend="italics">sed. Orelli</hi>
                  </note> id genus totum<note>totum situm <hi rend="italics">legebatur</hi>
                  </note> in commutatione verborum,
quae simplicibus in verbis ita tractatur, ut aut ex verbo
dilatetur aut in verbum contrahatur oratio; ex verbo, cum
aut proprium aut idem significans aut factum verbum in
plura verba diducitur; ex oratione, cum aut definitio ad
unum verbum revocatur aut adsumpta verba removentur
aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum verbum
ex duobus. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p><reg>in</reg> coniunctis autem verbis triplex<note>triplex <hi rend="italics">codd.</hi>: duplex <hi rend="italics">maluit Piderit</hi>
                  </note> adhiberi 
commutatio potest non verborum sed tantum modo ordinis,
ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit,
invertatur ordo et idem quasi sursum versum<note>versum <hi rend="italics">P</hi>: versus
<hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte. Eloquendi
autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere
versatur.</p><p/></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>C. Actio igitur sequitur, ut opinor. P. Est ita<note>ita <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note>: quae 
quidem oratori et cum rerum et cum verborum momentis
commutanda maxime est. Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed
varietate vocis motu corporis vultu<note>vultu <hi rend="italics">vulg.</hi>: ac vultus <hi rend="italics">P</hi>: vultusque
<hi rend="italics">codd. dett.</hi>: <hi rend="italics">an</hi> habitu voltus? <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note>, quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac
varietatem subsequentur. </p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>C. Num quidnam<note>num quid iam <hi rend="italics">codd.
dett.</hi>: num aliquid <hi rend="italics">p</hi>: <hi rend="italics">om. codd. dett.</hi>
                  </note> tibi de oratore 
ipso restat aliud? P. Nihil sane praeter memoriam, quae
est gemina litteraturae quodam modo et in dissimili genere
persimilis. Nam ut illa constat ex notis litterarum et ex eo

<pb n="p.3009"/>

in quo imprimuntur ipsae notae, sic confectio memoriae
tamquam cera locis utitur et in his imagines ut litteras
conlocat.</p><p><milestone n="8" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>C. Quoniam igitur vis oratoris omnis exposita est, quid
habes de orationis praeceptis dicere? P. Quattuor eius 
partis esse, quarum prima et postrema ad motum animi
valet—is enim est initiis et perorationibus concitandus—secunda narratio et<note>et <hi rend="italics">om. codd. plur.</hi>
                  </note> tertia confirmatio fidem facit orationi.
Sed amplificatio quamquam habet proprium locum, saepe
etiam primum, postremum quidem fere semper, tamen reliquo in cursu orationis adhibenda est maximeque cum aliquid
aut confirmatum est aut reprehensum. Itaque ad fidem
quoque <del>vel<note>vel <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> plurimum valet; est enim amplificatio vehemens quaedam argumentatio; ut illa docendi causa, sic
haec. commovendi. </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>C. Perge igitur ordine quattuor mihi 
istas partis explicare. P. Faciam et a principiis primum
ordiar, quae quidem ducuntur aut ex personis aut ex rebus
ipsis. Sumuntur autem trium rerum gratia: ut amice, ut
intellegenter, ut attente audiamur. Quorum primus locus
est in personis nostris disceptatorum adversariorum; e<note>e <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> quibus initia benevolentiae conciliandae comparantur aut meritis
nostris aut dignitate aut aliquo genere virtutis et maxime
liberalitatis offici iustitiae fidei; contrariisque rebus in adversarios conferendis et cum eis qui disceptant aliqua coniunctionis aut causa aut spe significanda; et si in nos 
aliquod odium offensiove conlata<note>collocata <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> sit, ea tollenda minuendave
aut diluendo aut extenuando aut compensando aut deprecando. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p><reg>intellegenter</reg> autem ut audiamur et item attente,
ab ipsis rebus ordiendum est. Sed facillime discit auditor
et quid agatur intellegit, si complectare in principio genus 
naturamque causae, si definias, si dividas, si neque prudentiam eius impedias confusione partium nec memoriam

<pb n="p.3010"/>

multitudine; quaeque mox de narratione dilucida dicentur,
eadem etiam huc poterunt recte transferri<note>traferri <hi rend="italics">Stroebel</hi>: ferri <hi rend="italics">P</hi>: referri <hi rend="italics">sive</hi> conferri <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p><reg>vt</reg> attente autem 
audiamur, trium rerum aliqua consequemur; nam aut
magna quaedam proponemus aut necessaria aut coniuncta
cum ipsis apud quos res agetur<note>agitur <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>. Sit autem hoc etiam in
praeceptis, ut, si quando tempus ipsum aut res aut locus
aut interventus alicuius aut interpellatio aut ab adversario
dictum aliquod et maxime in perorando dederit occasionem
nobis, ut dicamus aliquid ad tempus apte, ne relinquamus;
et, quae suo loco de amplificatione dicemus, multa ex eis
poterunt ad principiorum praecepta transferri.</p><p><milestone n="9" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>C. Quid, in narratione quae tandem observanda sunt? 
P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quaedam quasi
sedes et fundamentum constituendae fidei, ea sunt in ea
servanda maxime, quae etiam in reliquis fere dicendi partibus; quae partim sunt necessaria, partim adsumpta ad
ornandum. Nam ut dilucide probabiliterque narremus
necessarium est, sed<note>sed <hi rend="italics">vulg.</hi>: si <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> adsumimus<note>assumimus <hi rend="italics">P</hi>: assumemus <hi rend="italics">sive</hi> assumamus <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> etiam suavitatem. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p><reg>ergo</reg>
ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et
inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit brevitas ea
quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum
est. Probabilis autem erit, si personis, si temporibus, si
locis ea quae narrabuntur consentient; si cuiusque facti
et eventi causa ponetur; si testata dici videbuntur, si cum
hominum opinione auctoritate, si cum lege, cum more, cum
religione coniuncta; si probitas narrantis significabitur, si
antiquitas, si memoria, si orationis veritas et vitae fides.
Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos<note>si interpositos <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> motus animorum,
conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias
cupiditates. Sed iam ad reliqua pergamus.</p><pb n="p.3011"/><p/></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>C. Nempe ea sequuntur, quae ad faciendam fidem pertinent. P. Ita est: quae quidem in confirmationem et in
reprehensionem dividuntur. Nam in confirmando nostra
probare volumus, in reprehendendo redarguere contraria.
Quoniam igitur omne, quod in controversiam venit, id aut 
sit necne sit aut quid sit aut quale sit quaeritur, in primo
coniectura valet, in altero definitio, in tertio ratio. C. Teneo
istam distributionem. Nunc coniecturae locos quaero.
<milestone n="10" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>P. In veri similibus<note>simillimis <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> et in propriis rerum notis posita tota
est. Sed appellemus docendi gratia veri simile quod plerumque ita fiat, ut adulescentiam procliviorem esse ad libidinem,
proprie autem notatum<note>notatum <hi rend="italics">vulg.</hi>: notatur <hi rend="italics">P</hi>: notare <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> argumentum quod numquam aliter
sit<note>sit <hi rend="italics">P</hi>: fit <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> certumque declaret, ut fumus ignem. Veri similia reperientur ex partibus et quasi membris narrationis. Ea
sunt in personis, in locis, in temporibus, in factis, in eventis, 
in rerum ipsarum negotiorumque naturis. </p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>In personis
naturae primum spectantur valetudinis figurae virium aetatis marium feminarum; atque haec quidem in corpore;
animi autem aut quem ad modum adfecti sint, virtutibus
vitiis, artibus inertiis, aut quem ad modum commoti, cupiditate metu, voluptate molestia. Atque haec quidem in
natura spectantur; in fortuna genus amicitiae liberi propinqui adfines opes honores potestates divitiae libertas et ea
quae sunt his contraria. </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p><reg>in</reg> locis autem et illa<note>illa <hi rend="italics">vulg.</hi>: alia <hi rend="italics">P</hi>: ista <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> naturalia,
maritimi an remoti a mari, plani an montuosi, leves an 
asperi, salubres an pestilentes, opaci an aprici, et illa
fortuita, culti an inculti, celebres an deserti, coaedificati an
vasti, obscuri an rerum gestarum vestigiis nobilitati, consecrati an profani. <milestone n="11" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p><reg>in</reg> temporibus autem praesentia praeterita futura cernuntur; in his ipsis vetusta recentia instantia 
paulo post aut aliquando futura. Insunt etiam in temporibus illa quae temporis<note>temporis <hi rend="italics">vulg.</hi>: temporibus <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> quasi naturam notant, ut hiemps, ut

<pb n="p.3012"/>

aestas, aut<note>ver aestas autumnus <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> anni<note>aut anni <hi rend="italics">vutg.</hi>: ut anni <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> tempora, ut mensis, ut dies, ut nox hora
tempestas, quae sunt naturalia; fortuita autem sacrificia,
festi dies, nuptiae. </p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p><reg>iam</reg> facta et eventus aut consili sunt 38
aut imprudentiae, quae est aut in casu aut in quadam
animi permotione; casu, cum aliter cecidit quam<note>quam <hi rend="italics">P</hi>: ac <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> putatum
est; permotione, cum aut oblivio aut error aut aliqua metus
aut cupiditatis causa permovit. Sit etiam in imprudentia
necessitas ponenda. Rerum autem bonarum et malarum
tria genera sunt; nam aut in animis aut in corporibus aut
extra esse possunt. Hac igitur materie ad argumentum
subiecta perlustrandae animo partes erunt omnes et ad id
quod agetur<note>agitur <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> ex singulis coniectura capienda. </p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p><reg>est</reg> etiam 
genus argumentorum aliud quod ex facti vestigiis sumitur,
ut telum cruor clamor <del>auditus<note>auditus <hi rend="italics">vulg.</hi>: 
eiulatus <hi rend="italics">cod. Vit. corr.</hi>
                     </note>
                  </del> titubatio permutatio coloris,
oratio inconstans, tremor <del>eorum<note>eorum <hi rend="italics">vulg.</hi>: et eorum <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: 
<hi rend="italics">an</hi> corporis? <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                     </note>
                  </del>, aliorum quid quod<note>aliorum quid quod <hi rend="italics">p</hi>: aliorum quidquid <hi rend="italics">P</hi>: aliquid quod <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>
sensu percipi possit; etiam, si praeparatum aliquid, si communicatum cum aliquo, si postea visum auditum indicatum.
</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p><reg>veri</reg> similia autem partim singula movent e suo pondere, 
partim, etiam si videntur esse exigua per se, multum tamen
cum sunt coacervata proficiunt. Atque in his veri similibus insunt non numquam etiam certae rerum et propriae
notae. Maximam autem fidem facit ad similitudinem veri
primum exemplum, deinde introducta rei similitudo; fabula
etiam non numquam, etsi sit incredibilis, tamen homines
commovet.</p><p><milestone n="12" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>