<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:19-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:19-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p><reg>communia</reg> autem simplicium coniunctorumque haec sunt 
quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre
suave. Dilucidum fiet usitatis verbis propriis dispositis, <del>aut<note>aut <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del>
circumscriptione conclusa<note>conclusa <hi rend="italics">vulg.</hi>: concisa <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> aut intermissione aut concisione
verborum; obscurum autem aut longitudine aut contractione
orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione
verborum. Brevitas autem conficitur simplicibus verbis,
semel una quaque re dicenda, nulli rei nisi ut dilucide dicas

<pb n="p.3007"/>

serviendo. Probabile autem genus est orationis, si non
nimis est comptum atque expolitum, si est auctoritas ac
pondus in verbis, si sententiae vel graves vel aptae opinio—
nibus hominum ac moribus. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p><reg>inlustris</reg> est autem oratio, si
et verba gravitate delecta ponuntur et translata et supralata<note>et supralata <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> 
et ad nomen adiuncta et duplicata et idem significantia
atque ab ipsa actione atque imitatione<note>atque imitatione <hi rend="italics">om. P codd. dett.</hi> 
(<hi rend="italics">Fredrich confert Quint.</hi> viii. 3. 43)</note> rerum non abhorrentia. Est enim haec pars orationis, quae rem constituat
paene ante oculos; is<note>is <hi rend="italics">vulg.</hi>: iis <hi rend="italics">P</hi>: his <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> enim maxime sensus attingitur, sed
et ceteri tamen et maxime mens ipsa moveri potest. Sed 
quae dicta sunt<note>sunt <hi rend="italics">om. P </hi>
                  </note> de oratione dilucida, cadunt in hanc inlustrem omnia. Est enim plus aliquanto inlustre quam
illud dilucidum. Altero fit ut intellegamus, altero ut videre
videamur. </p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p><reg>suave</reg> autem genus erit dicendi primum<note>primum <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> elegantia et iucunditate verborum sonantium et levium: deinde 
coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque
diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem
aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis
verba<note>verba <hi rend="italics">P</hi>: crebra
crebris <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> paribus paria respondeant relataque ad idem verbum 
et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur
constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum
dissolutionibus quasi relaxetur. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p><reg>fiet</reg> etiam suavis oratio,
cum aliquid aut inusitatum<note>inusitatum <hi rend="italics">vulg.</hi>: invisum tuum <hi rend="italics">codd. delt.</hi>: 
tuum <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> aut inauditum aut novum dicas.
Delectat etiam quicquid est admirabile maximeque movet 
ea quae motum aliquem animis ciet<note>animis ciet <hi rend="italics">Friedrich</hi>: animi ciet <hi rend="italics">Müller</hi>: animiscit
<hi rend="italics">P</hi>: animi miscet vulg.</note> oratio quaeque significat oratoris ipsius amabilis mores; qui exprimuntur aut
signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut
inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi

<pb n="p.3008"/>

sui causa alia dici ab oratore alia existimari videntur idque
comitate fieri magis quam vanitate. Sed sunt multa suavitatis praecepta, quae orationem aut magis obscuram aut
minus probabilem faciunt. Itaque hoc etiam loco nobis
est ipsis quid causa postulet iudicandum. <milestone n="7" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>C. Reliquum 
est igitur ut dicas de conversa oratione atque mutata.
P. Est quidem<note>quidem <hi rend="italics">P</hi>: itaque <hi rend="italics">vulg.</hi>: <hi rend="italics">sed. Orelli</hi>
                  </note> id genus totum<note>totum situm <hi rend="italics">legebatur</hi>
                  </note> in commutatione verborum,
quae simplicibus in verbis ita tractatur, ut aut ex verbo
dilatetur aut in verbum contrahatur oratio; ex verbo, cum
aut proprium aut idem significans aut factum verbum in
plura verba diducitur; ex oratione, cum aut definitio ad
unum verbum revocatur aut adsumpta verba removentur
aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum verbum
ex duobus. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p><reg>in</reg> coniunctis autem verbis triplex<note>triplex <hi rend="italics">codd.</hi>: duplex <hi rend="italics">maluit Piderit</hi>
                  </note> adhiberi 
commutatio potest non verborum sed tantum modo ordinis,
ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit,
invertatur ordo et idem quasi sursum versum<note>versum <hi rend="italics">P</hi>: versus
<hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte. Eloquendi
autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere
versatur.</p><p/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>