<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:130</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:130</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="130" subtype="section"><p><reg>aequitatis</reg> autem vis est duplex: cuius altera derecta<note>derecta <hi rend="italics">P</hi>: directa <hi rend="italics">Orelli</hi>: directi <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: directo et <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> veri
et iusti et, ut dicitur, aequi et boni ratione defenditur;
altera ad vicissitudinem referendae gratiae pertinet; quod 
in beneficio gratia, in iniuria poenitio nominatur. Atque
haec communia sunt naturae atque legis; sed propria legis
et ea quae scripta sunt, et ea quae sine litteris aut gentium
iure aut maiorum more retinentur. Scriptorum autem privatum aliud est, publicum aliud: publicum lex senatus consultum foedus, privatum tabulae pactum conventum
stipulatio. Quae autem scripta non sunt, ea aut consuetudine

<pb n="p.3038"/>

 aut conventis hominum et quasi consensu obtinentur.
Atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque
tueamur, quodam modo naturali<note>naturali <hi rend="italics">vulg.</hi>: naturae <hi rend="italics">Pp2</hi>: natural <hi rend="italics">p1</hi>
                  </note> iure praescriptum est. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>