<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:129</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:129</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="129" subtype="section"><p>C. Habeo ista; nunc ea quae, cum quale sit quippiam 
disceptatur, quaeri ex utraque parte deceat velim audire.
P. Confitentur in isto genere qui arguuntur, se id fecisse
ipsum in quo reprehenduntur; sed quoniam iure se fecisse dicunt, iuris est omnis ratio nobis explicanda. Quod
et dividitur in duas primas partis, naturam atque legem, 
et utriusque generis vis in divinum et humanum ius est distributa; quorum aequitatis est unum, alterum religionis.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>