<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:128-133</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:128-133</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="128" subtype="section"><p><reg>amplificandi</reg> autem causa quae aut cum degredientur a 
causa dicere volent aut cum perorabunt, ea<note>ea <hi rend="italics">P</hi>: haec <hi rend="italics">vulg.</hi>: esse <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> vel ad odium vel
ad misericordiam vel ad omni modo animos iudicum movendos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo rerum
magnitudo hominumve aut invidia aut dignitas postulabit.</p><p><milestone n="37" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="129" subtype="section"><p>C. Habeo ista; nunc ea quae, cum quale sit quippiam 
disceptatur, quaeri ex utraque parte deceat velim audire.
P. Confitentur in isto genere qui arguuntur, se id fecisse
ipsum in quo reprehenduntur; sed quoniam iure se fecisse dicunt, iuris est omnis ratio nobis explicanda. Quod
et dividitur in duas primas partis, naturam atque legem, 
et utriusque generis vis in divinum et humanum ius est distributa; quorum aequitatis est unum, alterum religionis.
</p></div><div type="textpart" n="130" subtype="section"><p><reg>aequitatis</reg> autem vis est duplex: cuius altera derecta<note>derecta <hi rend="italics">P</hi>: directa <hi rend="italics">Orelli</hi>: directi <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: directo et <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> veri
et iusti et, ut dicitur, aequi et boni ratione defenditur;
altera ad vicissitudinem referendae gratiae pertinet; quod 
in beneficio gratia, in iniuria poenitio nominatur. Atque
haec communia sunt naturae atque legis; sed propria legis
et ea quae scripta sunt, et ea quae sine litteris aut gentium
iure aut maiorum more retinentur. Scriptorum autem privatum aliud est, publicum aliud: publicum lex senatus consultum foedus, privatum tabulae pactum conventum
stipulatio. Quae autem scripta non sunt, ea aut consuetudine

<pb n="p.3038"/>

 aut conventis hominum et quasi consensu obtinentur.
Atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque
tueamur, quodam modo naturali<note>naturali <hi rend="italics">vulg.</hi>: naturae <hi rend="italics">Pp2</hi>: natural <hi rend="italics">p1</hi>
                  </note> iure praescriptum est. </p></div><div type="textpart" n="131" subtype="section"><p><reg>et</reg> 
quoniam breviter sunt aperti quasi fontes quidam aequitatis,
meditata nobis ad hoc causarum genus esse debebunt ea
quae dicenda erunt in orationibus de natura, de legibus,
de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulciscenda,
de omni parte iuris. Si imprudenter aut necessitate aut
casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua
sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem
ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque
locis aequitatis. Expositum est, ut potui brevissime, de
omni controversiarum genere, nisi praeterea tu quid requiris.</p><p><milestone n="38" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="132" subtype="section"><p>C. Illud equidem<note>quidem <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> quod iam unum restare video, quale 
sit, cum disceptatio versatur<note>versetur <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> in scriptis. P. Recte intellegis;
isto enim exposito munus promissi omne confecero. Sunt
igitur ambigui duobus adversariis praecepta communia.
Vterque enim eam significationem qua nitetur<note>nitetur <hi rend="italics">vulg.</hi>: uteretur <hi rend="italics">P</hi>: utetur <hi rend="italics">codd. deti.</hi>
                  </note> ipse dignam
scriptoris prudentia esse defendet<note>defendit <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>; uterque id quod adversarius ex ambigue scripto intellegendum esse dicet aut
absurdum aut inutile aut iniquum aut turpe esse defendet
aut etiam discrepare cum<note>cum <hi rend="italics">vulg.</hi>: quam a <hi rend="italics">P</hi>: quom a <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> ceteris scriptis vel aliorum vel
maxime, si potuerit, eiusdem; quamque defendet ipse, eam
rem et sententiam quemvis prudentem et iustum hominem,
si integrum daretur, scripturum fuisse, sed planius; </p></div><div type="textpart" n="133" subtype="section"><p><reg>eamque</reg> 
sententiam quam significari<note>significare <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> posse dicet<note>decet <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> nihil habere aut
captionis aut viti; contrariam autem si probarint, fore uti
multa vitiosa stulta iniqua contraria consequantur. Cum
autem aliud sensisse scriptor videtur et aliud scripsisse, qui
scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit,
deinde instare adversario, iterare renovare interrogare num

<pb n="p.3039"/>

aut scriptum neget aut contra factum infitietur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>