<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:126</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:126</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="126" subtype="section"><p><reg>defensor</reg> autem testatur consuetudinem 
sermonis verbique vim ex contrario repetit quasi converso<note>converso <hi rend="italics">P</hi>:
ex vero <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>
accusatore, cui contrarium est nomen praevaricatoris, et ex
consequentibus, quod ea littera de accusatore soleat dari
iudici, et ex nomine ipso, quod significat eum qui in contrariis causis quasi vare<note>vare <hi rend="italics">Gesner</hi>: varie <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> positus esse videatur. Sed huic
tamen ipsi confugiendum est ad aequitatis locos, ad rerum
iudicatarum auctoritatem, ad finem aliquem periculi; communeque sit hoc praeceptum, ut cum uterque definierit
quam maxime potuerit ad communem sensum vimque verbi,
tum similibus exemplisque eorum qui ita locuti sint suam

<pb n="p.3037"/>

definitionem<note>defensionem <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> sententiamque confirmet. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>