<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:118</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:118</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="118" subtype="section"><p><reg>de</reg> institutis Atheniensium, Rhodiorum, doctissimorum 
hominum, apud quos etiam—id quod acerbissimum est—liberi civesque torquentur, de nostrorum etiam prudentissimorum hominum institutis, qui cum in dominos de servis
quaeri noluissent, tamen de incestu et de coniuratione, quae
facta me consule est, quaerendum putaverunt. Inridenda
etiam disputatio <del>est<note>est <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del>, qua solent uti ad infirmandas quaestiones, et meditata puerilisque dicenda. Tum facienda
fides diligenter esse et sine cupiditate quaesitum dictaque
quaestionis argumentis et coniectura ponderanda. Atque
haec accusationis fere membra sunt. <milestone n="35" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>