<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:114</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:114</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="114" subtype="section"><p>C. Teneo et quaero qui<note>qui <hi rend="italics">codd.</hi>: si <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> sint illi eventus quos ex causis
effici dixisti. P. Consequentia quaedam signa praeteriti
et quasi impressa facti vestigia; quae quidem vel maxime
suspicionem movent et sunt quasi tacita criminum testimonia atque hoc quidem graviora, quod causae communiter 
videntur insimulare et arguere omnis posse, quorum modo
interfuerit<note>interfuit <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> aliquid, haec proprie attingunt eos ipsos qui
arguuntur, ut telum, ut vestigium, ut cruor, ut deprehensum
aliquid quod ablatum ereptumve videatur, ut responsum
inconstanter, ut haesitatum, ut titubatum, ut cum aliquo 
visus ex quo suspicio oriatur, ut eo ipso in loco visus in
quo facinus, ut pallor, ut tremor, ut scriptum aut. obsignatum
aut depositum quippiam. Haec enim talia sunt, quae aut
in re ipsa aut etiam ante quam factum est aut postea suspiciosum crimen efficiant. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>