<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:111</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:111</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="111" subtype="section"><p><reg>quae</reg> enim in consilio capiendo futuri temporis 
praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur
habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto
argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia
illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret.
Vtilitatis coniectura movetur, si illud quod arguitur aut
spe bonorum aut malorum metu fecisse dicitur<note>dicitur <hi rend="italics">vulg.</hi>: dicatur <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>; quod
fit acrius, quo illa in utroque genere maiora ponuntur.
Spectant<note>Spectant <hi rend="italics">nescio quis apud Lambinum</hi>: spectantur <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> etiam ad causam facti motus animorum, </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>