<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:110-115</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:110-115</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="110" subtype="section"><p><reg>in</reg> 
coniectura igitur, cum est in infitiando reus, accusatori haec
prima duo sunt—sed accusatorem pro omni actore et petitore appello; possunt enim etiam sine accusatione in causis
haec eadem controversiarum genera versari—, sed haec duo
sunt ei prima, causa et events. Causam appello rationem
efficiendi, eventum id quod est effectum. Atque ipsa
quidem partitio causarum paulo ante in suasionis locis distributa est. </p></div><div type="textpart" n="111" subtype="section"><p><reg>quae</reg> enim in consilio capiendo futuri temporis 
praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur
habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto
argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia
illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret.
Vtilitatis coniectura movetur, si illud quod arguitur aut
spe bonorum aut malorum metu fecisse dicitur<note>dicitur <hi rend="italics">vulg.</hi>: dicatur <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>; quod
fit acrius, quo illa in utroque genere maiora ponuntur.
Spectant<note>Spectant <hi rend="italics">nescio quis apud Lambinum</hi>: spectantur <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> etiam ad causam facti motus animorum, </p></div><div type="textpart" n="112" subtype="section"><p><reg>si</reg> ira 
recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae
dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas,
si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris,
si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si insipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum
spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum
esset, depellendi criminis vel perrumpendi periculi<note>periculum <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> vel in
longinquum tempus differendi<note>deferendi <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>; aut si iudici poena levior
quam facti praemium; aut si facinoris voluptas maior quam
damnationis dolor. </p></div><div type="textpart" n="113" subtype="section"><p><reg>his</reg> enim fere rebus facti suspicio 
confirmatur, cum et voluntatis in reo causae reperiuntur et

<pb n="p.3033"/>

facultates<note>facultates <hi rend="italics">Stroebel</hi>: facultatis <hi rend="italics">P</hi>: facultas <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>. In voluntate autem utilitas ex adeptione alicuius commodi vitationeque incommodi quaeritur, ut aut
spes aut metus impulisse videatur aut aliquis<note>alius <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> repentinus<note>reperitur <hi rend="italics">P codd dett.</hi>
                  </note>
animi motus, qui etiam citius in fraudem quam ratio
utilitatis impellit. Quam ob rem haec sint dicta de causa. 
<milestone n="33" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="114" subtype="section"><p>C. Teneo et quaero qui<note>qui <hi rend="italics">codd.</hi>: si <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> sint illi eventus quos ex causis
effici dixisti. P. Consequentia quaedam signa praeteriti
et quasi impressa facti vestigia; quae quidem vel maxime
suspicionem movent et sunt quasi tacita criminum testimonia atque hoc quidem graviora, quod causae communiter 
videntur insimulare et arguere omnis posse, quorum modo
interfuerit<note>interfuit <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> aliquid, haec proprie attingunt eos ipsos qui
arguuntur, ut telum, ut vestigium, ut cruor, ut deprehensum
aliquid quod ablatum ereptumve videatur, ut responsum
inconstanter, ut haesitatum, ut titubatum, ut cum aliquo 
visus ex quo suspicio oriatur, ut eo ipso in loco visus in
quo facinus, ut pallor, ut tremor, ut scriptum aut. obsignatum
aut depositum quippiam. Haec enim talia sunt, quae aut
in re ipsa aut etiam ante quam factum est aut postea suspiciosum crimen efficiant. </p></div><div type="textpart" n="115" subtype="section"><p><reg>quae</reg> si non erunt, tamen causis 
ipsis et efficiendi facultatibus niti oportebit, adiuncta illa
disputatione communi, non fuisse ilium tam amentem, ut
indicia facti aut effugere aut occultare non posset<note>possit <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>, ut ita
apertus esset, ut locum crimini relinqueret. Communis
ille contra locus, audaciam temeritati, non prudentiae esse 
coniunctam. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>