<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:105</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:105</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="105" subtype="section"><p><reg>in</reg> illis autem, ubi ita dicitur: Non minuit 
maiestatem quod egit de Caepione turbulentius; populi
enim dolor iustus <del>vim tum illam excitavit<note>vim ... excitavit
<hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del>, non tribuni
actio; maiestas autem, quoniam est magnitude quaedam
populi Romani in eius potestate ac iure retinendo, aucta
potius est quam deminuta; et ubi ita refertur: Maiestas
est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate,
quam minuit is qui per vim multitudinis rem ad seditionem
vocavit; exsistet illa disceptatio: Minueritne maiestatem,
qui voluntate populi Romani rem gratam et aequam per
vim egerit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>