<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:104-109</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:104-109</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="104" subtype="section"><p><reg>ex</reg> rationis 
autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu
quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem voco;
in qua quid veniat in iudicium et de quo disceptetur
quaeri solet. Nam prima adversariorum contentio diffusam
habet quaestionem, ut in coniectura: Ceperitne pecunias
Decius; in definitione: Minueritne maiestatem Norbanus;
in aequitate: Iurene occiderit Opimius Gracchum. Haec,
quae primam contentionem habent ex arguendo et resistendo, lata, ut dixi, et fusa sunt. Rationum et firmamentorum contentio adducit in angustum disceptationem. Ea
in coniectura nulla est. Nemo enim eius quod negat
factum potest aut debet aut solet reddere rationem. Itaque in his causis eadem et prima quaestio et disceptatio
extrema est. </p></div><div type="textpart" n="105" subtype="section"><p><reg>in</reg> illis autem, ubi ita dicitur: Non minuit 
maiestatem quod egit de Caepione turbulentius; populi
enim dolor iustus <del>vim tum illam excitavit<note>vim ... excitavit
<hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del>, non tribuni
actio; maiestas autem, quoniam est magnitude quaedam
populi Romani in eius potestate ac iure retinendo, aucta
potius est quam deminuta; et ubi ita refertur: Maiestas
est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate,
quam minuit is qui per vim multitudinis rem ad seditionem
vocavit; exsistet illa disceptatio: Minueritne maiestatem,
qui voluntate populi Romani rem gratam et aequam per
vim egerit. </p></div><div type="textpart" n="106" subtype="section"><p><reg>in</reg> eis autem causis, ubi aliquid recte factum 
aut concedendum esse <del>factum<note>factum <hi rend="italics">delet Schütz</hi>
                     </note>
                  </del> defenditur, cum est facti

<pb n="p.3031"/>

subiecta ratio, sicut.ab Opimio: Iure feci, salutis omnium
et conservandae rei publicae causa, relatumque ab Decio
est: Ne sceleratissimum quidem civem sine iudicio iure
ullo necare potuisti, oritur illa disceptatio: Potueritne recte
salutis rei publicae causa civem eversorem civitatis indemnatum necare ? Ita disceptationes eae, quae in his controversiis oriuntur, quae sunt certis personis ac temporibus
notatae, fiunt rursus infinitae detractis personis et temporibus et rursum ad consultationum formam rationemque
revocantur. <milestone n="31" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="107" subtype="section"><p><reg>sed</reg> in gravissimis firmamentis etiam illa 
ponenda sunt, si quae ex scripto legis aut testamenti aut
verborum ipsius iudici aut alicuius stipulationis aut cautionis opponuntur defensioni contraria. At ne hoc quidem
genus in eis causis<note>in eis causis <hi rend="italics">P</hi>: in eas causas <hi rend="italics">vulg</hi>.</note> incurrit quae coniectura continentur.
Quod enim factum negatur, id coargui scripto non potest. 
Ne in definitionem quidem venit genere script ipsius. Nam
etiam si verbum aliquod ex scripto definiendum est quam
vim habeat, ut cum ex testamentis quid sit penus aut cum
ex lege praedi quaeritur quae sint ruta caesa, non scripti
genus, sed verbi interpretatio controversiam facit<note>facit <hi rend="italics">P</hi>: parit <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="108" subtype="section"><p><reg>cum</reg>
autem aut plura significantur scripto propter verbi aut
verborum ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat eo
trahere significationem scripti, quo expediat ac velit; aut,
si ambigue scriptum non sit, vel a verbis voluntatem et
sententiam scriptoris abducere vel alio se eadem de re 
contrarie scripto defendere, tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut in ambiguis disceptetur quid maxime
significetur, in scripti sententiaeque contentione utrum
potius iudex sequatur, in contrariis scriptis utrum magis
comprobandum sit.</p><p/></div><div type="textpart" n="109" subtype="section"><p>Disceptatio autem cum est constituta, propositum esse
                  debet oratori, quo omnes argumentationes repetitae ex inveniendi 

<pb n="p.3032"/>

locis coiciantur. Quod quamquam satis est ei
qui videt quid in quoque loco lateat quique illos locos tamquam thesauros aliquos argumentorum notatos habet tamen
ea quae sunt certarum causarum propria tangemus. <milestone n="32" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>