<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:104</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:104</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="104" subtype="section"><p><reg>ex</reg> rationis 
autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu
quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem voco;
in qua quid veniat in iudicium et de quo disceptetur
quaeri solet. Nam prima adversariorum contentio diffusam
habet quaestionem, ut in coniectura: Ceperitne pecunias
Decius; in definitione: Minueritne maiestatem Norbanus;
in aequitate: Iurene occiderit Opimius Gracchum. Haec,
quae primam contentionem habent ex arguendo et resistendo, lata, ut dixi, et fusa sunt. Rationum et firmamentorum contentio adducit in angustum disceptationem. Ea
in coniectura nulla est. Nemo enim eius quod negat
factum potest aut debet aut solet reddere rationem. Itaque in his causis eadem et prima quaestio et disceptatio
extrema est. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>