<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2:27-28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2:27-28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="9" unit="chapter"/><reg>haec</reg> igitur tibi reliqua pars est; hic restat actus, in hoc elaborandum est ut rem publicam constituas, eaque tu in primis summa tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, cum et patriae<note>cum patriae <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> quod debes solveris et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse<note><w type="lemma">vixisse</w> te vixisse <hi rend="italic">H</hi>: vixisse <hi rend="italic">in ras. hab. A</hi> est enim <hi rend="italic">Schol. et Servius Aen.</hi> x. 467</note> dicito. <reg>quid</reg> enim est omnino<note>omnino <hi rend="italic">om. Schol. et Serv.</hi> hoc <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> hoc ipsum diu in quo est aliquid extremum? <reg>quod</reg> cum venit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est, quia postea nulla est futura. <reg>quamquam</reg> iste tuus animus numquam his angustiis quas natura nobis ad vivendum dedit contentus fuit, semper immortalitatis amore flagravit. </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nec</reg> vero haec tua vita ducenda<note>ducenda <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi>: dicenda <hi rend="italic">HV<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> est quae corpore et spiritu continetur: illa, inquam, illa vita est tua quae vigebit memoria saeculorum omnium, quam posteritas alet, quam ipsa aeternitas semper tuebitur. <reg>huic</reg> tu inservias, huic te ostentes oportet, quae quidem quae miretur iam pridem multa habet; nunc etiam quae laudet exspectat. <reg>obstupescent</reg> posteri certe imperia, provincias, Rhenum, Oceanum, Nilum, pugnas innumerabilis, incredibilis victorias, monumenta, munera, triumphos audientes et legentes tuos. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>