<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2:9-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2:9-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="9" type="textpart" subtype="section"><p>sin hoc totidem verbis translatum caput est quot fuit non modo in Cornelia sed etiam ante in lege Servilia, per deos immortalis! quid agimus, iudices, aut quem hunc morem novorum iudiciorum in rem publicam inducimus? <reg>erat</reg> enim haec consuetudo nota vobis quidem omnibus, sed, si usus magister est optimus, mihi debet esse notissima. <reg>accusavi</reg> de pecuniis repetundis, iudex sedi, praetor quaesivi, defendi plurimos; nulla pars quae aliquam facultatem discendi adferre posset a me afuit. <reg>ita</reg> contendo, neminem umquam <quote rend="smallcaps">Qvo ea pecvnia pervenisset</quote> causam dixisse qui in aestimandis litibus appellatus non esset. <reg>in</reg> litibus autem nemo appellabatur nisi ex testium dictis aut tabulis privatorum aut rationibus civitatum. </p></div><div n="10" type="textpart" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> in inferendis litibus adesse solebant qui aliquid de se verebantur, et, cum erant appellati, si videbatur, statim contra dicere solebant; sin eius temporis recentem invidiam pertimuerant, respondebant postea. <reg>quod</reg> cum fecissent, permulti saepe vicerunt. <milestone resp="editor" n="5" unit="chapter"/><reg>hoc</reg> vero novum et ante hoc tempus omnino inauditum. <reg>in</reg> litibus Postumi nomen est nusquam. <reg>in</reg> litibus dico; modo vos idem in A. Gabinium iudices sedistis; num quis testis Postumum appellavit? testis autem? num accusator? num denique toto illo in iudicio Postumi nomen audistis? </p></div><div n="11" type="textpart" subtype="section"><p><reg>non</reg> igitur reus ex ea causa quae iudicata est redundat Postumus, sed est adreptus unus eques Romanus de pecuniis repetundis reus. <reg>quibus</reg> tabulis? <reg>quae</reg> in iudicio Gabiniano recitatae non sunt. <reg>quo</reg> teste? A quo tum appellatus nusquam est. <reg>qua</reg> aestimatione litium? <reg>in</reg> qua Postumi mentio facta nulla est. <reg>qua</reg> lege? <reg>qua</reg> non tenetur. </p><p rend="indent"><reg>hic</reg> iam, iudices, vestri consili res est, vestrae sapientiae; quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare debetis. <reg>si</reg> enim quid liceat quaeritis, potestis tollere e civitate quem voltis; tabella est quae dat potestatem; occultat eadem libidinem, cuius conscientiam nihil est quod quisquam timeat, si non pertimescat suam. </p></div><div n="12" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ubi</reg> est igitur sapientia iudicis? <reg>in</reg> hoc, ut non solum quid possit, sed etiam quid debeat, ponderet nec quantum sibi permissum meminerit solum, sed etiam quatenus commissum sit. <reg>datur</reg> tibi tabella iudici. <reg>qua</reg> lege? Iulia de pecuniis repetundis. <reg>quo</reg> de reo? <reg>de</reg> equite Romano. <reg>at</reg> iste ordo lege ea non tenetur. <q><reg>illo</reg>,</q> inquit, <q>capite: <add>quo ea pecunia pervenerit.</add></q> <add><reg>nihil</reg> audisti</add> in Postumum, cum in Gabinium iudex esses, nihil Gabinio damnato, cum in eum litis aestimares. <q><reg>at</reg> nunc audio.</q> <reg>reus</reg> igitur Postumus est ea lege qua non modo ipse sed totus etiam ordo solutus ac liber est. </p></div><div n="13" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="6" unit="chapter"/><reg>hic</reg> ego nunc non vos prius implorabo, equites Romani, quorum ius iudicio temptatur, quam vos, senatores, quorum agitur fides in hunc ordinem; quae quidem cum saepe ante, tum in hac ipsa causa nuper est cognita. <reg>nam</reg> cum optimo et praestantissimo consule, Cn. Pompeio, de hac ipsa quaestione referente existerent non nullae, sed perpaucae tamen acerbae sententiae, quae quidem censerent ut tribuni, ut praefecti, ut scribae, ut comites omnes magistratuum lege hac tenerentur, vos, vos inquam, ipsi et senatus frequens restitit, et, quamquam tum propter multorum delicta etiam ad innocentium periculum tempus illud exarserat, tamen, cum odium nostri restingueretis, huic ordini ignem novum subici non sivistis. </p></div><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> animo igitur senatus. <reg>quid</reg>? vos, equites Romani, quid tandem estis acturi? Glaucia solebat, homo impurus, sed tamen acutus, populum monere ut, cum lex aliqua recitaretur, primum versum attenderet. <reg>si</reg> esset <quote rend="smallcaps">Dictator, consul, praetor, magister equitum,</quote> ne laboraret; sciret nihil ad se pertinere; sin esset <quote rend="smallcaps">Quicumqve post hanc legem,</quote> videret ne qua nova quaestione adligaretur. </p></div><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> vos, equites Romani, videte. <reg>scitis</reg> me ortum e vobis omnia semper sensisse pro vobis. <reg>nihil</reg> horum sine magna cura et summa caritate vestri ordinis loquor. Alius alios homines et ordines, ego vos semper complexus sum. <reg>moneo</reg> et praedico, integra re causaque denuntio, omnis homines deosque testor: dum potestis, dum licet, providete ne duriorem vobis condicionem statuatis ordinique vestro quam ferre possitis. <reg>serpet</reg> hoc malum, mihi credite, longius quam putatis. </p></div><div n="16" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="7" unit="chapter"/><reg>potentissimo</reg> et nobilissimo tribuno pl., M. Druso, novam in equestrem ordinem quaestionem ferenti: <quote rend="smallcaps">Si qvis ob rem ivdicandam pecvniam cepisset</quote> aperte equites Romani restiterunt. <reg>quid</reg>? hoc licere volebant? <reg>minime</reg>; neque solum hoc genus pecuniae capiendae turpe sed etiam nefarium esse arbitrabantur. <reg>ac</reg> tamen ita disputabant, eos teneri legibus <add>eis</add> oportere qui suo iudicio essent illam condicionem vitae secuti. <reg>delectat</reg> amplissimus civitatis gradus, sella curulis, fasces, imperia, provinciae, sacerdotia, triumphi, denique imago ipsa ad posteritatis memoriam prodita; </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>