<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg> vociferabare? decem milia talentum Gabinio esse promissa. <reg>auctor</reg> videlicet perblandus reperiendus fuit qui hominem, ut tu vis, avarissimum exoraret, HS bis miliens et quadringentiens <add>ne</add> magno opere contemneret. Gabinius illud, quoquo consilio fecit, fecit certe suo; quaecumque mens illa fuit, Gabini fuit. Sive ille, ut ipse dicebat, gloriam, sive, ut tu vis, pecuniam quaesivit, sibi, <add>non Rabirio quaesivit; Rabirius enim</add> non Gabini comes vel sectator nec ad Gabini, cuius id negotium non erat, sed ad P. Lentuli, clarissimi viri, auctoritatem a senatu profectam et consilio certo et spe non dubia Roma contenderat. </p></div><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>at</reg> dioecetes fuit regius. <reg>et</reg> quidem in custodia etiam fuit regia et <add>vis</add> vitae eius adlata paene est; multa praeterea quae libido regis, quae necessitas coegit perferre, pertulit. <reg>quarum</reg> omnium rerum una reprehensio est quod regnum intrarit, quod potestati <add>se</add> regis commiserit. <reg>verum</reg> si quaerimus, stulte. <reg>quid</reg> enim stultius quam equitem Romanum ex hac urbe, huius, inquam, rei publicae civem, quae est una maxime et fuit semper libera, venire in eum locum ubi parendum alteri et serviendum sit? </p></div><div n="23" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="9" unit="chapter"/><reg>sed</reg> ego in hoc tamen Postumo non ignoscam, homini mediocriter docto, <add>in</add> quo videam sapientissimos homines esse lapsos? <reg>virum</reg> unum totius Graeciae facile doctissimum, Platonem, iniquitate Dionysi, Siciliae tyranni, cui se ille commiserat, in maximis periculis insidiisque esse versatum accepimus; Callisthenem, doctum hominem, comitem Magni Alexandri, ab Alexandro necatum; Demetrium, qui Phalereus vocitatus est, et ex re publica Atheniensi, quam optime gesserat, et ex doctrina nobilem et clarum, in eodem isto Aegyptio regno aspide ad corpus admota vita esse privatum. </p></div><div n="24" type="textpart" subtype="section"><p><reg>plane</reg> confiteor fieri nihil posse dementius quam scientem in eum locum venire ubi libertatem sis perditurus. <reg>sed</reg> huius ipsius facti stultitiam alia iam superior stultitia defendit, quae facit ut hoc stultissimum facinus, quod in regnum venerit, quod <add>se</add> regi commiserit, sapienter factum esse videatur, si quidem <add>non</add> tam semper stulti quam sero sapientis est, cum stultitia sua impeditus sit, quoquo modo possit se expedire. </p></div><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem illud maneat et fixum sit quod neque moveri neque mutari potest; in quo aequi sperasse Postumum dicunt, peccasse iniqui, ipse etiam insanisse se confitetur, quod suam, quod amicorum pecuniam regi crediderit cum tanto fortunarum suarum periculo, hoc quidem semel suscepto atque contracto perpetienda <add>illa</add> fuerunt ut se aliquando ac suos vindicaret. <reg>itaque</reg> obicias licet quam voles saepe palliatum fuisse, aliqua habuisse non Romani hominis insignia, quotiens eorum quippiam dices, totiens unum dices atque <add>idem</add> illud, temere hunc pecuniam regi credidisse, suas fortunas atque famam libidini regiae commisisse. </p></div><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><reg>fecerat</reg> temere, fateor; mutari factum iam nullo modo poterat; aut pallium sumendum Alexandreae ut ei Romae togato esse liceret, aut omnes fortunae abiciendae, si togam retinuisset. <milestone resp="editor" n="10" unit="chapter"/><reg>deliciarum</reg> causa et voluptatis non modo <add>notos</add> civis Romanos, sed et nobilis adulescentis et quosdam etiam senatores summo loco natos non in hortis aut suburbanis suis, sed Neapoli, </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p>in celeberrimo oppido, in tunica pulla saepe <add>vidi, ibidem multi</add> viderunt chlamydatum illum L. Sullam imperatorem. L. vero Scipionis, qui bellum in Asia gessit Antiochumque devicit, non solum cum chlamyde sed etiam cum crepidis in Capitolio statuam videtis; quorum impunitas fuit non modo a iudicio sed etiam a sermone. <reg>facilius</reg> certe P. Rutilium Rufum necessitatis excusatio defendet; qui cum a Mithridate Mytilenis oppressus esset, crudelitatem regis in togatos vestitus mutatione vitavit. <reg>ergo</reg> ille P. Rutilius qui documentum fuit hominibus nostris virtutis, antiquitatis, prudentiae, consularis homo soccos habuit et pallium; nec vero id homini quisquam sed tempori adsignandum putavit; Postumo crimen vestitus adferet is in quo spes fuit posse sese aliquando ad fortunas suas pervenire? </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nam</reg> ut ventum est Alexandream, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset. <reg>id</reg> autem facere non poterat, nisi dioecetes—hoc enim nomine utitur qui ea regit—esset constitutus. <reg>odiosum</reg> negotium Postumo videbatur, sed erat nulla omnino recusatio; molestum etiam nomen ipsum, sed res habebat nomen hoc apud illos, non hic imposuerat. <reg>oderat</reg> vestitum etiam illum, sed sine eo nec nomen illud poterat nec munus tueri. <reg>ergo</reg> <quote>aderat vis</quote> ut ait poeta ille noster, <quote rend="blockquote"><l>quae summas frangit infirmatque opes. </l></quote></p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><q><reg>moreretur</reg>,</q> inquies; nam id sequitur. <reg>fecisset</reg> certe, si sine maximo dedecore tam impeditis suis rebus potuisset emori. <milestone resp="editor" n="11" unit="chapter"/><reg>noli</reg> igitur fortunam convertere in culpam neque regis iniuriam huius crimen putare nec consilium ex necessitate nec voluntatem ex vi interpretari, nisi forte eos etiam qui in hostis aut in praedones inciderint, si aliter quippiam coacti faciant <add>ac</add> liberi, vituperandos putes. <reg>nemo</reg> nostrum ignorat, etiam si experti non sumus, consuetudinem regiam. <reg>regum</reg> autem sunt haec imperia: <quote>animadverte ac dicto pare</quote> et <quote>praeter rogitatum si plus</quote> et illae minae: <quote rend="blockquote"><l>si te secundo lumine hic offendero, </l><l part="I">moriere; </l></quote>quae non ut delectemur solum legere et spectare debemus, sed ut cavere etiam <add>et</add> effugere discamus. </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>at</reg> ex hoc ipso crimen exoritur. <reg>ait</reg> enim, Gabinio pecuniam Postumus <add>cum</add> cogeret, decumas imperatarum pecuniarum sibi coegisse. <reg>non</reg> intellego hoc quale sit, utrum accessionem decumae, ut nostri facere coactores solent <add>in</add> centesima, an decessionem de summa fecerit. <reg>si</reg> accessionem, undecim milia talentum ad Gabinium pervenerunt. <reg>at</reg> non modo abs te decem milia obiecta sunt sed etiam ab his aestimata. </p></div><div n="31" type="textpart" subtype="section"><p><reg>addo</reg> illud etiam: qui tandem convenit aut tam gravi onere tributorum ad tantam pecuniam cogendam mille talentum accessionem esse factam aut in tanta mercede hominis, ut vis, avarissimi mille talentum decessionem esse concessam? <reg>neque</reg> enim fuit Gabini remittere tantum de suo nec regis imponere tantum pati suis. <reg>at</reg> erunt testes legati Alexandrini. <reg>ei</reg> nihil in Gabinium dixerunt; immo ei Gabinium laudaverunt. Vbi ergo ille mos, ubi consuetudo iudiciorum, ubi exempla? <reg>solet</reg> is dicere in eum qui pecuniam <add>redegit</add> qui in illum cuius nomine ea pecunia redigeretur non dixerit? </p></div><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p><reg>age</reg>, si is qui non dixit solet, etiamne is solet qui laudavit? <reg>isdem</reg> testibus, et quidem non productis, sed dictis testium recitatis, quasi praeiudicata res ad has causas deferri solet. <milestone resp="editor" n="12" unit="chapter"/><reg>et</reg> ait etiam meus familiaris et necessarius eandem causam Alexandrinis fuisse cur laudarent Gabinium quae mihi fuerit cur eundem defenderem. <reg>mihi</reg>, C. Memmi, causa defendendi Gabini fuit reconciliatio gratiae. <reg>neque</reg> me vero paenitet mortalis inimicitias, sempiternas amicitias habere. </p></div><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nam</reg> si me invitum putas, ne Cn. Pompei animum offenderem, defendisse causam, et illum et me vehementer ignoras. <reg>neque</reg> enim Pompeius me sua causa quicquam facere voluisset invitum, neque ego cui omnium civium libertas carissima fuisset meam proiecissem. <add><reg>nec</reg>,</add> quam diu inimicissimus Gabinio fui, non amicissimus mihi Cn. Pompeius fuit, nec, postea quam illius auctoritate eam dedi veniam quam debui, quicquam simulate <add>feci</add>, ne cum mea perfidia illi etiam ipsi facerem cui beneficium dedissem iniuriam. <reg>nam</reg> non redeundo in gratiam cum inimico non violabam Pompeium; si per eum reductus insidiose redissem, me scilicet maxime, sed proxime illum quoque fefellissem. </p></div><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ac</reg> de me omittamus; ad Alexandrinos istos revertamur. <reg>quod</reg> habent os, quam audaciam! <reg>modo</reg> vobis inspectantibus in iudicio Gabini tertio quoque verbo excitabantur; negabant pecuniam Gabinio datam. <reg>recitabatur</reg> identidem Pompei testimonium regem ad se scripsisse nullam pecuniam Gabinio nisi in rem militarem datam. <q><reg>non</reg> est,</q> inquit, <q>tum Alexandrinis testibus creditum.</q> <reg>quid</reg> postea? <q><reg>creditur</reg> nunc.</q> <reg>quam</reg> ob rem? <q><reg>quia</reg> nunc aiunt quod tum negabant.</q> </p></div><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg> ergo? ista condicio est testium ut, quibus creditum non sit negantibus, isdem credatur dicentibus? <reg>at</reg>, si verum tum severissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur; si tum mentiti sunt, doceant nos verum quo voltu soleant dicere. <reg>audiebamus</reg> Alexandream, nunc cognoscimus. <reg>illinc</reg> omnes praestigiae, illinc, inquam, omnes fallaciae, omnia denique ab eis mimorum argumenta nata sunt. <reg>nec</reg> mihi longius quicquam est, iudices, quam videre hominum voltus. </p></div><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="13" unit="chapter"/><reg>dixerunt</reg> hic modo nobiscum ad haec subsellia, quibus superciliis renuentes huic decem milium crimini! <reg>iam</reg> nostis insulsitatem Graecorum; umeris gestum agebant tum temporis, credo, causa; nunc scilicet tempus nullum est. Vbi semel quis peieraverit, ei credi postea, etiam si per pluris deos iuret, non oportet, praesertim, iudices, cum in his iudiciis ne locus quidem novo testi soleat esse ob eamque causam idem iudices retineantur qui fuerint de reo, ut eis nota sint omnia neve quid fingi novi possit. </p></div><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p><gap reason="lost" rend="***"/><quote rend="smallcaps">Qvo ea pecvnia pervenerit</quote><sic>non suis propriis iudiciis in reum facti</sic> condemnari solent. <reg>itaque</reg> si aut praedes dedisset Gabinius aut tantum ex eius bonis quanta summa litium fuisset populus recepisset, quamvis magna ad Postumum ab eo pecunia pervenisset, non redigeretur; ut intellegi facile possit, quod ex ea pecunia quae ad aliquem reum qui damnatus est <add>venisset</add>, pervenisse ad aliquem in illo primo iudicio planum factum sit, id hoc genere iudici redigi solere. <reg>nunc</reg> vero quid agitur? ubi terrarum sumus? quid tam perversum, <add>tam</add> praeposterum dici aut excogitari potest? </p></div><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p><reg>accusatur</reg> is qui non abstulit a rege, sicut Gabinius iudicatus est, sed qui maximam regi pecuniam credidit. <reg>ergo</reg> is Gabinio dedit qui non huic reddidit. <reg>itane</reg>? <reg>age</reg>, cedo, cum is qui pecuniam Postumo debuit non huic, sed Gabinio dederit, condemnato Gabinio utrum illi quo ea pecunia <add>pervenerit</add> an huic dicenda causa <add>est</add>? <milestone resp="editor" n="14" unit="chapter"/><reg>at</reg> habet et celat. <reg>sunt</reg> enim qui ita loquantur. <reg>quod</reg> genus tandem est istud ostentationis et gloriae? <reg>si</reg> nihil habuisset umquam, tamen, si quaesisset, cur se dissimularet habere causa non esset. <reg>qui</reg> vero duo lauta et copiosa patrimonia accepisset remque praeterea bonis et honestis rationibus auxisset, quid esset tandem causae cur existimari vellet nihil habere? </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>an</reg>, cum credebat inductus usuris, id agebat ut haberet quam plurimum; postea quam exegit quod crediderat, ut existimaretur egere? <reg>novum</reg> genus hoc gloriae concupiscit. <q><reg>dominatus</reg> est enim,</q> inquit, <q>Alexandreae.</q> <reg>immo</reg> vero in superbissimo dominatu fuit; pertulit ipse custodiam, vidit in vinclis familiaris suos, mors ob oculos saepe versata est, nudus atque egens ad extremum fugit e regno. </p></div><div n="40" type="textpart" subtype="section"><p><reg>at</reg> permutata aliquando pecunia est, delatae naves Postumi Puteolos sunt, auditae visaeque merces. <reg>fallaces</reg> quidem et fucosae <add>e</add> chartis et linteis et vitro; quibus cum multae naves refertae fuissent, naulum non potuit parari. <reg>cataplus</reg> ille Puteolanus, sermo illius temporis, vectorumque cursus atque ostentatio, tum subinvisum apud malivolos Postumi nomen propter opinionem pecuniae nescio quam aestatem unam, non pluris, auris refersit istis sermonibus. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>